Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Vita quinque sanctorum abbatum

IntraText CT - Text

  • LIBELLUS PRIMUS
    • 2
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

2 Dimissa ergo patria Romam adiit, beatorum apostolorum, quorum desiderio semper ardere consuerat, etiam loca corporum corporaliter visere atque adorare curavit; ac patriam mox reversus, studiosius ea quae vidit ecclesiasticae vitae instituta, diligere, venerari, et quibus potuit praedicare non desiit. Quo tempore Alchfridus supradicti regis Oswii filius et ipse propter adoranda apostolorum limina Romam venire disponens, comitem eum eiusdem itineris accepit. Quem cum pater suus ab intentione memorati itineris revocaret, atque in patria ac regno suo faceret residere, nihilominus ipse ut bone indolis adolescens, coeptum confestim explens iter, summa sub festinatione Romam rediit, tempore cuius supra beatae memoriae Vitaliani papae; et non pauca scientiae salutaris quemadmodum et prius hausta dulcedine, post menses aliquot inde digrediens ad insulam Lirinensem, ibidem se monachorum coetui tradidit, tonsuram accepit, et disciplinam regularem monachi voto insignitus debita cum sollicitudine servavit; ubi per biennium idonea monasticae conversationis doctrina institutus, rursus beati petri apostolorum principis amore devictus, sacratam eius corpore civitatem repedare statuit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License