3 Nec post longum adveniente
nave mercatoria, desiderio satisfecit. Eo autem tempore miserat Ecgberchtus
Cantuariorum rex de Brittannia electum ad episcopatus officium virum nomine
Vighardum, qui a Romanis beati papae Gregorii discipulis in Cantia fuerat omni
aecclesiastica institutione sufficienter edoctus; cupiens eum sibi Romae
ordinari episcopum, quatinus suae gentis et linguae habens antistitem, tanto
perfectius cum subiectis sibi populis vel verbis imbueretur fidei vel
mysteriis; quanto haec non per interpretem, sed per cognati et contribulis viri
linguam simul manumque susciperet. Qui videlicet Vicghardus Romam veniens, cum
cunctis qui secum venere comitibus, antequam gradum pontificatus perciperet,
morbo ingruente defunctus est. At vero papa apostolicus, ne legatariis
obeuntibus legatio religiosa fidelium fructu competente careret, inito consilio
elegit de suis quem Brittannias archiepiscopum mitteret, Theodorum videlicet
saeculari simul et aecclesiastica philosophia praeditum virum, et hoc in
utraque lingua, greca scilicet et latina, dato ei collega et consiliatore viro
aeque strenuissimo ac prudentissimo Adriano abbate. Et quia venerabilem
Benedictum sapientem, industrium, religiosum ac nobilem virum fore conspexit,
huic ordinatum cum suis omnibus commendavit episcopum, precepitque ut, relicta
peregrinatione quam pro Christo susceperat, commodi altioris intuitu patriam
reversus, doctorem ei veritatis quem sedula quesierat adduceret, cui vel illo
pergenti vel ibidem docenti, pariter interpres existere posset et ductor. Fecit
Benedictus ut iusserat; venerunt Cantiam; gratissime sunt suscepti; Theodorus
sedem episcopatus conscendit; Benedictus suscepit monasterium beati Petri
apostoli regendum, cuius postea praefatus Adrianus factus est abbas.
|