Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Vita quinque sanctorum abbatum

IntraText CT - Text

  • LIBELLUS PRIMUS
    • 5
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

5 Nec plusquam unius anni spatio post fundatum monasterium interiecto, Benedictus oceano transmisso Gallias petens, cementarios qui lapideam sibi aecclesiam iuxta Romanorum quem semper amabat morem facerent, postulavit, accepit, adtulit. Et tantum in operando studii prae amore beati Petri in cuius honorem faciebat exhibuit, ut intra unius anni circulum ex quo fundamenta sunt iecta, culminibus superpositis, missarum inibi solempnia celebrari videres. Proximante autem ad perfectum opere, misit legatarios Galliam, qui vitri factores, artifices videlicet Brittannis catenus incognitos, ad cancellandas aecclesiae porticumque et caenaculorum eius fenestras adducerent. Factumque est, et venerunt; nec solum opus postulatum compleverunt, sed et Anglorum ex eo gentem huiusmodi artificium nosse ac discere fecerunt; artificium nimirum vel lampadis aecclesiae claustris, vel vasorum multifariis usibus non ignobiliter aptum. Sed et cuncta quae ad altaris et aecclesiae ministerium competebant, vasa sancta, vel vestimenta, quia domi invenire non potuit, de transmarinis regionibus advectare religiosus emptor curabat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License