6 Et ut ea quoque quae nec in
Gallia quidem repperiri valebant, Romanis e finibus aecclesiae suae provisor
inpiger ornamenta vel munimenta conferret; quarta illo, post conpositum iuxta
regulam monasterium, profectione conpleta multipliciore quam prius spiritalium
mercium fenore cumulatus rediit. Primo quod innumerabilem librorum omnis
generis copiam adportavit; secundo quod reliquiarum beatorum apostolorum
martirumque Christi habundantem gratiam multis Anglorum aecclesiis profuturam
advexit; tertio quod ordinem cantandi psallendi atque in aecclesia ministrandi
iuxta morem Romanae institutionis suo monasterio contradidit, postulato
videlicet atque accepto ab Agathone papa archicantore aecclesiae beati apostoli
Petri et abbate monasterii beati Martini Iohanne, quem sui futurum magistrum
monasterii Brittannias, Romanum Anglis adduceret. Qui illo perveniens, non
solum viva voce quae Romae didicit aecclesiastica discentibus tradidit; sed et
non pauca etiam litteris mandata reliquit, quae hactenus in eiusdem monasterii
bibliotheca memoriae gratia servantur. Quartum, Benedictus non vile munus
adtulit, epistolam privilegii a venerabili papa Agathone cum licentia,
consensu, desiderio, et hortatu Ecgfridi regis acceptam, qua monasterium, quod
fecit, ab omni prorsus extrinseca irruptione tutum perpetuo redderetur ac
liberum. Quintum, picturas imaginum sanctarum quas ad ornandam aecclesiam beati
Petri apostoli, quam construxerat, detulit; imaginem videlicet beatae Dei
genetricis semperque virginis Mariae, simul et duodecim apostolorum, quibus
mediam eiusdem aecclesiae testudinem, ducto a pariete ad parietem tabulato
praecingeret; imagines evangelicae historiae quibus Australem aecclesiae
parietem decoraret; imagines visionum Apocalipsis beati Iohannis, quibus
septentrionalem aeque parietem ornaret, quatinus intrantes aecclesiam omnes
etiam litterarum ignari, quaquaversum intenderent, vel semper amabilem Christi
sanctorumque eius, quamvis in imagine, contemplarentur aspectum; vel dominicae
incarnationis gratiam vigilantiore mente recolerent; vel extremi discrimen
examinis, quasi coram oculis habentes, districtius se ipsi examinare meminissent.
|