Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Vita quinque sanctorum abbatum

IntraText CT - Text

  • LIBELLUS PRIMUS
    • 7
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

7 Igitur venerabilis Benedicti virtute, industria ac religione, rex Ecgfridus non minimum delectatus, terram, quam ad construendum monasterium ei donaverat, quia bene se ac fructuose donasse conspexit, quadraginta adhuc familiarum data possessione, augmentare curavit; ubi post annum missis monachis numero ferme decem et septem, et praeposito abbate ac presbitero Ceolfrido, Benedictus consultu immo etiam iussu praefati Ecgfridi regis, monasterium beati apostoli Pauli construxit, ea duntaxat ratione, ut una utriusque loci pax et concordia, eadem perpetuo familiaritas conservaretur et gratia; ut sicut verbi gratia, corpus a capite, per quod spirat, non potest avelli, caput corporis, sine quo non vivit, nequit oblivisci, ita nullus haec monasteria primorum apostolorum fraterna societate coniuncta aliquo ab invicem temptaret disturbare conatu. Ceolfridus autem hic, quem abbatem constituit Benedictus, a primis instituti monasterii prioris exordiis adiutor illi per omnia strenuissimus aderat, et cum eo tempore congruo Romam discendi necessaria simul et adorandi gratia adierat. Quo tempore etiam presbiterum Eosterwyni de monasterio beati Petri eligens abbatem, eidem monasterio regendi iure praefecit; ut quem solus non poterat laborem, socia dilectissimi commilitonis virtute levius ferret. Nec ab re videatur cuiquam duos unum monasterium simul habuisse abbates. Fecit hoc frequens illius pro monasterii utilitate profectio, creber trans oceanum aegressus incertusque regressus. Nam et beatissimum Petrum apostolum Romae pontifices sub se duos per ordinem ad regendam aecclesiam constituisse, causa instante necessaria, tradunt historiae. Et ipse magnus abbas Benedictus, sicut de illo beatus papa Gregorius scribit, XII abbates suis discipulis, prout utile iudicavit, sine caritatis detrimento, immo pro augmento caritatis praefecit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License