9 Verum his de vita
venerabilis Aeosterwyni breviter praelibatis, redeamus ad ordinem narrandi.
Constituto illo abbate Benedictus monasterio beati Petri apostoli, constituto
et Ceolfrido monasterio beati Pauli, non multo post temporis spatio quinta vice
de Brittannia Romam adcurrens, innumeris sicut semper aecclesiasticorum donis
commodorum locupletatus rediit; magna quidem copia voluminum sacrorum; sed non
minori, sicut et prius, sanctarum imaginum munere ditatus. Nam et tunc
dominicae historiae picturas quibus totam beatae Dei genetricis, quam in
monasterio maiore fecerat, aecclesiam in gyro coronaret, adtulit; imagines
quoque ad ornandum monasterium aecclesiamque beati Pauli apostoli de concordia
Veteris et Novi Testamenti summa ratione conpositas exibuit; verbi gratia,
Isaac ligna, quibus inmolaretur portantem, et Dominum crucem in qua pateretur
aeque portantem, proxima super invicem regione, pictura coniunxit. Item
serpenti in heremo a Moyse exaltato, filium hominis in cruce exaltatum
conparavit. Adtulit inter alia, et pallia duo oloserica incomparandi operis,
quibus postea ab Aldfrido rege eiusque consiliariis, namque Ecgfridum postquam
rediit iam interfectum repperit, terram trium familiarum ad Austrum Uuiri
fluminis, iuxta ostium conparavit.
|