11 Nec multo post etiam
Benedictus ipse morbo caepit ingruente fatigari. Ut enim tantam religionis
instantiam etiam patientiae virtus adiuncta probaret, divina utrumque pietas
temporali egritudine prostravit in lectum; ut post egritudinem morte devictam
perpetua supernae pacis et lucis quiete refoveret. Nam et Sigfridus, ut
diximus, longa interiorum molestia castigatus diem pervenit ad ultimum; et
Benedictus per triennium languore paulatim adcrescente tanta paralisi
dissolutus est, ut ab omni prorsus inferiorum membrorum factus sit parte
praemortuus, superioribus solum, sine quorum vita vivere nequit homo, ad
officium patientiae virtutemque reservatis; studebant in dolore semper Auctori
gratias referre, semper Dei laudibus fraternisve hortatibus vacare. Agebat
Benedictus advenientes sepius ad se fratres de custodienda, quam statuerat,
regula firmare: “Neque enim putare habetis,” inquit, “quod ex meo haec quae
vobis statui decreta indoctus corde protulerim. Ex decem quippe et septem
monasteriis quae inter longos meae crebre peregrinationis discursus optima
conperi, haec universa didici, et vobis salubriter observanda contradidi.”
Bibliothecam quam de Roma nobilissimam copiosissimamque advexerat, ad
instructionem aecclesiae necessariam, sollicite servari integram, nec per
incuriam fedari, aut passim dissipari praecepit. Sed et hoc sedulus eisdem
solebat iterare mandatum, ne quis in electione abbatis, generis prosapiam, et non
magis vivendi docendique probitatem putaret esse quaerendam. “Et vere,” inquit,
“dico vobis, quia in conparatione duorum malorum, tolerabilius mihi multo est
totum hunc locum in quo monasterium feci, si sic iudicaverit Deus, in
solitudinem sempiternam redigi, quam ut frater meus carnalis, quem novimus viam
veritatis non ingredi, in eo regendo post me abbatis nomine succedat. Ideoque
multum caretote fratres semper, ne secundum genus umquam, ne deforis aliunde,
vobis patrem quaeratis. Sed iuxta quod regula magni quondam abbatis Benedicti,
iuxta quod privilegii nostri continent decreta, in conventu vestrae
congregationis communi consilio perquiratis, qui secundum vitac meritum et
sapientiae doctrinam aptior ad tale ministerium perficiendum digniorque probetur,
et quemcunque omnes unanime caritatis inquisitione optimum cognoscentes
elegeritis; hunc vobis accito episcopo rogetis abbatem consueta benedictione
firmari. Nam qui carnali,” inquit “ordine carnales filios generant, carnali
necesse est ac terrenae suae hereditati carnales terrenosque quaerant heredes;
at qui spiritales Deo filios spiritali semine verbi procreant, spiritalia
oportet sint cuncta quae agunt. Inter spiritales suos liberos eum maiorem qui
ampliori spiritus gratia sit praeditus aestiment, quomodo terreni parentes,
quem primum partu fuderint, eum principium liberorum suorum cognoscere, et
caeteris in partienda sua hereditate praeferendum ducere solent.”
|