12 Neque hoc reticendum, quod
venerabilis abbas Benedictus ad temperandum sepe longae noctis tedium, quam
prae infirmitatis onere ducebat insomnem, advocato lectore, vel exemplar
patientiae Iob, vel aliud quid scripturarum quo consolaretur aegrotus, quo
depressus in infimis vivacius ad superna erigeretur, coram se recitari iubebat.
Et quia nullatenus ad orandum surgere, non facile ad explendum solitae
psalmodiae cursum linguam vocemve poterat levare, didicit vir prudens, affectu
religionis dictante, per singulas diurnae sive nocturnae orationis horas
aliquos ad se fratrum vocare, quibus psalmos consuetos duobus in choris
resonantibus, et ipse cum eis quatenus poterat psallendo, quod per se solum
nequiverat, eorum iuvamine suppleret.
|