15 Qui et ipse tertius, id
est, Ceolfridus industrius per omnia vir, acutus ingenio, actu inpiger, maturus
animo, religionis zelo fervens, prius, sicut et supra meminimus, iubente
pariter et iuvante Benedicto, monasterium beati Pauli apostoli VII annis,
fundavit, perfecit, rexit; ac deinde utrique monasterio, vel sicut rectius
dicere possumus, in duobus locis posito uni monasterio, beatorum apostolorum
Petri et Pauli, viginti et octo annos sollerti regimine praefuit; et cuncta
quae suus prodecessor aegregia virtutum opera caepit, ipse non segnius
perficere curavit. Siquidem inter cetera monasterii necessaria quae longo
regendi tempore disponenda conperiit, etiam plura fecit oratoria; altaris et
aecclesiae vasa, vel vestimenta omnis generis ampliavit; bibliothecam utriusque
monasterii, quam Benedictus abbas magna caepit instantia, ipse non minori
geminavit industria; ita ut tres pandectes novae translationis, ad unum
vetustae translationis quem de Roma adtulerat, ipse super adiungeret; quorum
unum senex Romam rediens secum inter alia pro munere sumpsit, duos utrique
monasterio reliquit; dato quoque cosmographiorum codice mirandi operis, quem
Romae Benedictus emerat, terram octo familiarum iuxta fluvium Fresca ab
Aldfrido rege in scripturis doctissimo in possessionem monasterii beati Pauli
apostoli compararit; quem comparandi ordinem ipse, dum adviveret, Benedictus
cum eodem rege Aldfrido taxaverat, sed priusquam complere potuisset obiit.
Verum pro hac terra postmodum, Osredo regnante, Ceolfridus, addito pretio
digno, terram viginti familiarum in loco qui incolarum lingua ad villam Sambuce
vocatur, quia haec vicinior eidem monasterio videbatur, accepit. Missis Romam
monachis tempore beatae recordationis Sergii papae, privilegium ab eo pro
tuitione sui monasterii instar illius quod Agatho papa Benedicto dederat,
accepit; quod Brittannias perlatum, et coram synodo patefactum, praesentium
episcoporum simul et magnifici regis Aldfridi subscriptione confirmatum est,
quomodo etiam prius illud sui temporis regem et episcopos in synodo publice
confirmasse non latet. Temporibus illius tradens se monasterio beati Petri
apostoli, quod regebat, veteranus ac religiosus, et in omni tam saeculari quam
scripturarum scientia eruditus Christi famulus Uitmaer, terram decem
familiarum, quam ab Aldfrido rege in possessionem acceperat, in loco villae
quae Daltun nuncupatur, eidem monasterio perpetuae possessionis iure donavit.
|