19 Domino in Domino dominorum
dilectissimo, terque beatissimo papae Gregorio, Hwaetberchtus humilis servus
vester, abbas coenobii beatissimi apostolorum principis Petri de Saxonia,
perpetuam in Domino salutem. Gratias agere non cesso dispensationi superni
examinis, una cum sanctis fratribus qui mecum in his locis ad inveniendam
requiem animabus suis suavissimum Christi iugum portare desiderant, quod te
nostris temporibus tam glorificum electionis vas regimini totius aecclesiae
praeficere dignata est, quatinus per hoc, quo ipse impleris, lumen veritatis et
fidei, etiam minores quosque affatim iubare suae pietatis aspergeret.
Commendamus autem tuae sanctae benignitati, dilectissime in Christo pater et
domine, venerabiles patris nostri dilectissimi canos, Ceolfridi videlicet
abbatis, ac nutritoris tutorisque nostrae spiritalis in monastica quiete
libertatis et pacis. Et primum quidem gratias agimus sanctae et individuae
Trinitati, quod ipse, etsi non sine maximo nostro dolore, gemitu, luctu, ac
prosecutione lacrimarum a nobis abiit; ad suae tamen diu desideratae quietis
gaudia sancta pervenit; dum ea, quae iuvenem se adisse, vidisse, atque adorasse
semper recordans exultabat, etiam senio defessus beatorum apostolorum devotus
limina repetiit. Et post longos amplius quadraginta annorum labores curasque
continuas, quibus monasteriis regendis abbatis iure praefuit, incomparabili
virtutis amore, quasi nuper ad conversationem vitae caelestis accitus, ultima
confectus aetate, et prope iam moriturus, rursus incipit peregrinari pro
Christo, quo liberius prisca sollicitudinum secularium spineta, camino
spiritali fervens compunctionis ignis absumat. Deinde etiam vestrae paternitati
supplicamus, ut quod nos facere non meruimus, vos erga illum ultimae pietatis
seduli munus expleatis; pro certo scientes quia etsi vos corpus habetis ipsius,
et nos tamen et vos Deo devotum eius spiritum, sive in corpore manentem, seu
carneis vinculis absolutum, magnum pro nostris excessibus apud supernam
pietatem intercessorem habemus et patronum. Et cetera, quae epistolae sequentia
continent.
|