Exhortor
itaque tuam, dilectissime in Christo antistes, sanctitatem, ut gradum
sacrosanctum quem tibi Auctor graduum et spiritualium largitor charismatum
committere dignatus est, sacrosancta et operatione et doctrina confirmare
memineris. Neutra enim haec virtus sine
altera rite potest impleri: si aut is qui bene vivit docendi officium negligit,
aut recte docens antistes rectam exercere operationem contemnit. Qui autem
utrumque veraciter agit, profecto talis servus adventum Domini sui
gratulabundus expectat, sperans se citius auditurum: «Euge serve bone et
fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in
gaudium Domini tui.» Si quis vero, quod absit, gradu episcopatus accepto, nec
seipsum a malis actibus bene vivendo, nec subditam sibi plebem castigando, vel
admonendo corrigere curat: quid huic veniente Domino, hora qua non sperat,
eventurum sit, evangelica manifeste sententia declarat, qua dicitur ad inutilem
servum: «Eiicite in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium.»
|