Ante
omnia sane tuae sanctae paternitati suadeo, ut ab otiosis te confabulationibus,
obtrectationibus, ceterisque linguae indomitae contagiis pontificali dignitate
coerceas: divinis autem eloquiis ac meditationibus scripturarum linguam simul
et mentem occupes, et maxime legendis beati Pauli apostoli epistolis ad
Timotheum et Titum, sed et verbis sanctissimi papae Gregorii, quibus de vita
simul et vitiis rectorum sive in libro Regulae Pastoralis, seu in homeliis Evangelii
multum curiose disseruit, ut sit sermo tuus semper sapientiae sale conditus,
eminentior vulgari locutione, ac divino auditui dignior elucescat. Sicut enim indecens est, si vasa altaris sacrosancta
vulgaribus unquam usibus ac vilibus profanentur officiis, ita perversum omni
modo ac miserum est, si is qui ad consecranda in altari dominica sacramenta
ordinatus est, nunc quidem eisdem conficiendis sacramentis Domino famulaturus
assistat, nunc egressus ecclesiam ipso ore eisdemque manibus quibus paulo ante
sacra tractaverat, repente frivola loqui vel agere Dominum offensurus incipiat.
|