Ad
custodiendam linguae vel operis munditiam, cum lectione divina, etiam societas
eorum qui Christo fideli devotione famulantur, plurimum iuvat. Ut si quando vel lingua lascivire, vel operatio prava
mihi subrepere coeperit, mox sociorum fidelium manu ne cadere valeam sustenter.
Quod cum omnibus Dei famulis sibimet ita prospicere utillimum sit, quanto magis
illi gradui, qui non suimet tantummodo curam agere, sed etiam erga commissam
sibi ecclesiam necesse habet studium salutis impendere; iuxta illum qui dicit,
«praeter ea quae extrinsecus sunt, instantia mea cotidiana, sollicitudo omnium
ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror?»
Quod non ita loquor, quasi te aliter facere sciam, sed quia de quibusdam
episcopis fama vulgatum est, quod ita ipsi Christo serviant, ut nullos secum
alicuius religionis aut continentiae viros habeant; sed potius illos, qui
risui, iocis, fabulis, commessationibus et ebrietatibus, ceterisque vitae
remissioris illecebris subigantur, et qui magis quotidie ventrem dapibus, quam
mentem sacrificiis caelestibus parent. Quos tua sancta auctoritate, si alicubi
repereris velim corrigas, moneasque illos tales suae conversationis diurnae
sive nocturnae testes habere, qui et actione Deo digna et exhortatione congrua
prodesse populis, ac spirituale ipsorum antistitum opus iuvare sufficiant. Lege
enim Actus Apostolorum, et videbis, referente beato Luca, quales secum comites
apostoli Paulus et Barnabas habuerint, quid etiam ipsi, ubicunque devenissent,
operis egerint. Statim namque ut
civitates vel synagogas ingressi sunt, verbum Dei praedicare, et per omnia
disseminare curabant. Quod etiam te, dilectissimum mihi caput, sagaciter
cupiam, ubicunque potes implere. In hoc namque officium a Domino electus, in
hoc consecratus es, ut verbum evangelizes virtute magna, praebente tibi
auxilium ipso Rege virtutum Domino nostro Iesu Christo. Quod ita rite perficies
si, ubicunque perveneris, mox collectis ad te eiusdem loci incolis, verbum
illis exhortationis exhibueris, simul et exemplum vivendi una cum omnibus qui
tecum venerint quasi caelestis militiae ductor ostenderis.
|