Et quia
latiora sunt spatia locorum, quae ad gubernacula tuae dioecesis pertinent, quam
ut solus per omnia discurrere, et in singulis viculis atque agellis verbum Dei
praedicare, etiam anni totius emenso curriculo, sufficias, necessarium satis
est, ut plures tibi sacri operis adiutores adsciscas, presbyteros videlicet
ordinando, atque instituendo doctores, qui in singulis viculis praedicando Dei
verbo, et consecrandis mysteriis caelestibus, ac maxime peragendis sacri
baptismatis officiis, ubi oportunitas ingruerit, insistant. In qua videlicet praedicatione populis exhibenda, hoc
prae ceteris omni instantia procurandum arbitror, ut fidem catholicam quae
apostolorum symbolo continetur, et Dominicam orationem, quam sancti Evangelii
nos Scriptura edocet, omnium qui ad tuum regimen pertinent, memoriae radicitus
infigere cures. Et quidem omnes qui Latinam linguam lectionis usu didicerunt,
etiam haec optime didicisse certissimum est: sed idiotas, hoc est, eos qui
propriae tantum linguae notitiam habent, haec ipsa sua lingua discere, ac
sedulo decantare facito. Quod non solum de laicis, id est, in populari adhuc vita
constitutis, verum etiam de clericis sive monachis, qui Latinae sunt linguae
expertes fieri oportet. Sic enim fit, ut coetus omnis fidelium, quomodo fidelis
esse, qua se firmitate credendi contra immundorum spirituum certamina munire
atque armare debeat, discat; fit, ut chorus omnis Deo supplicantium, quid
maxime a divina clementia quaeri oporteat, agnoscat. Propter quod et ipse
multis saepe sacerdotibus idiotis haec utraque, et symbolum videlicet, et
Dominicam orationem in linguam Anglorum translatam obtuli. Nam et sanctus
antistes Ambrosius hoc de fide loquens admonet, ut verba symboli matutinis
semper horis fideles quique decantent, et hoc se quasi antidoto spirituali
contra diaboli venena quae illis interdiu vel noctu astu maligno obicere
posset, praemuniant. Orationem vero Dominicam saepius decantari ipsa etiam nos
consuetudo sedulae deprecationis ac genuum flexionis docuit.
|