Quod si
haec ut suggerimus in regendis pascendisque Christi ovibus tua pastoralis auctoritas
perfecerit, dici non potest quantum tibi supernae mercedis apud Pastorem
pastorum in futuro praeparaveris. Quanto enim rariora huius sacratissimi operis in
episcopis nostrae gentis exempla reperis, tanto altiora singularis meriti
praemia recipies; utpote qui populum Dei per crebram symboli vel orationis
sacrae decantationem ad intellectum, amorem, spem, fidem, et inquisitionem
eorundem, quae decantantur, caelestium donorum, paterna pietate ac
sollicitudine provocatum accenderis. Sicut
e contrario, si commissum tibi a Domino negotium minus diligenter compleveris,
pro retentione talenti cum servo nequam et pigro partem es recepturus in
futuro: maxime si temporalia ab illis commoda requirere atque accipere
praesumpseris, quibus nulla caelestis beneficii dona rependere probaveris. Cum
enim Dominus mittens ad evangelizandum discipulos dixisset: «Euntes autem
praedicate dicentes quia appropinquat regnum caelorum»: paulo post adiunxit,
dicens: «Gratis accepistis, gratis date; nolite possidere aurum, neque argentum.»
Si ergo illos gratis Evangelium praedicare iussit, neque aurum vel argentum,
vel aliquid pecuniae temporalis ab eis quibus praedicabant accipere permisit:
quid rogo illis qui his contraria gerunt periculi immineat?
|