Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Epistula ad Ecgberctum antistetem

IntraText CT - Text

  • VII.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VII.

Attende quid gravissimi sceleris illi commiserint, qui et terrena ab auditoribus suis lucra diligentissime requirere, et pro eorum salute aeterna nihil omnino praedicando, vel exhortando, vel increpando, laboris impendere contendunt. Sollicite atque intentione curiosa, antistes dilectissime, perpende. Audivimus enim, et fama est, quia multae villae ac viculi nostrae gentis in montibus sint inaccessis ac saltibus dumosis positi, ubi nunquam multis transeuntibus annis sit visus antistes, qui ibidem aliquid ministerii aut gratiae caelestis exhibuerit; quorum tamen ne unus quidem a tributis antistiti reddendis esse possit immunis: nec solum talibus locis desit antistes qui manus impositione baptizatos confirmet, verum etiam omnis doctor qui eos vel fidei veritatem vel discretionem bonae ac malae actionis edoceat, absit. Sicque fit, ut episcoporum quidam non solum gratis non evangelizent, vel manus fidelibus imponant; verum etiam, quod gravius est, accepta ab auditoribus suis pecunia, quam Dominus prohibuit, opus verbi quod Dominus iussit exercere contemnant: cum Deo dilectus pontifex Samuel, longe aliter fecisse omni populo teste legatur: «Itaque conversatusinquit, «coram vobis ab adolescentia mea usque ad diem hanc, ecce praesto sum, loquimini de me coram Domino, et coram Christo eius, utrum bovem alicuius tulerim, an asinum, si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cuiusquam munus accepi: et contemnam illud hodie, restituamque vobis.» Et dixerunt: «Non es calumniatus nos, neque oppressisti, neque tulisti de manu alicuius quippiam.» Cuius innocentiae ac iustitiae merito inter primos populi Dei duces et sacerdotes annumerari, atque in precibus suis superno auditu atque alloquio dignus existere meruit, dicente Psalmographo: «Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel inter eos qui invocant nomen eius, invocabant Dominum et ipse exaudiebat eos, in columna nubis loquebatur ad eos.»




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License