Haec tuae
sanctitati, dilectissime antistes, paucis de calamitate qua nostra gens
miserrime laborat insinuans, obsecro sedulus, ut haec quae perversissime agi
conspicis, quantum vales ad rectam vitae normam revocare contendas. Habes enim, ut credo, promptissimum tam iusti laboris
adiutorem, regem videlicet Ceoluulfum, qui et pro insita sibi dilectione
religionis, quicquid ad regulam pietatis pertinet, firma protinus intentione
adiuvare curabit, et maxime illa, quae tu, cum sis propinquus illius
amantissimus, bona coeperis, ipse ut perficiantur opitulabitur. Quapropter
velim sollerter illum admoneas, ut in diebus vestris statum nostrae gentis
ecclesiasticum in melius quam hactenus fuerat instaurare curet. Quod non alio
magis ut mihi videtur potest ordine perfici, quam si plures nostrae genti
consecrentur antistites, exemplumque sequamini legislatoris, qui cum solus
iurgia ac pondus Israeliticae plebis sustinere non posset, elegit sibi divino
adiutus consilio, et consecravit septuaginta seniores, quorum ope atque
consilio impositum sibi onus ferre levius posset. Quis enim non videat, quanto
sit melius tam enorme pondus ecclesiastici regiminis in plures, qui hoc
dispertitum facilius ferant, dividi, quam unum sub fasce quem portare non
possit opprimi. Nam et sanctus papa Gregorius, cum de fide nostrae gentis quae
adhuc futura et conservata erat in Christo ad beatissimum archiepiscopum
Augustinum missis litteris disputaret, duodecim in ea episcopos, postquam ad
fidem venirent, ordinandos esse decrevit; in quibus Eboracensis antistes,
accepto a sede apostolica pallio, metropolitanus esse deberet. Quem profecto
numerum episcoporum velim modo tua sancta paternitas, patrocinante praesidio
piissimi ac Deo dilecti regis praefati, sollerter implere contendat, quatinus
abundante numero magistrorum perfectius ecclesia Christi in his quae ad cultum
sacrae religionis pertinent, instituatur. Et quidem novimus quia per incuriam
regum praecedentium, donationesque stultissimas factum est, ut non facile locus
vacans ubi sedes episcopalis nova fieri debeat, inveniri valeat.
|