Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Epistula ad Ecgberctum antistetem

IntraText CT - Text

  • X.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

X.

Quapropter commodum duxerim, habito maiori concilio et consensu, pontificali simul et regali edicto, prospiciatur locus aliquis monasteriorum, ubi sedes episcopalis fiat. Et ne forte abbas vel monachi huic decreto contraire ac resistere tentaverint, detur illis licentia, ut de suis ipsi eligant eum, qui episcopus ordinetur, et adiacentium locorum quotquot ad eandem dioecesim pertineant, una cum ipso monasterio curam gerat episcopalem; aut si forte in ipso monasterio qui episcopus ordinari debeat inveniri nequeat, in ipsorum tamen iuxta statuta canonum pendeat examine, qui de sua dioecesi ordinetur antistes. Quod si hoc, ita ut suggerimus, Domino adiuvante, perfeceris, facillime etiam, ut arbitramur, hoc obtinebis, ut iuxta decreta sedis apostolicae, Eboracensis ecclesia metropolitanum possit habere pontificem. Ac si opus esse visum fuerit, ut tali monasterio, causa episcopatus suscipiendi, amplius aliquid locorum ac possessionum augeri debeat, sunt loca innumera, ut novimus omnes, in monasteriorum ascripta vocabulum, sed nihil prorsus monasticae conversationis habentia: e quibus velim aliqua de luxuria ad castitatem, de vanitate ad veritatem, de intemperantia ventris et gulae ad continentiam et pietatem cordis synodica auctoritate transferantur, atque in adiutorium sedis episcopalis quae nuper ordinari debeat assumantur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License