Et quia
huiusmodi maxima et plurima sunt loca, quae, ut vulgo dici solet, neque Deo
neque hominibus utilia sunt, quia videlicet neque regularis secundum Deum
ibidem vita servatur, neque illa milites sive comites secularium potestatum qui
gentem nostram a barbaris defendant possident: si quis in eisdem ipsis locis
pro necessitate temporum sedem episcopatus constituat, non culpam
praevaricationis incurrere, sed opus virtutis magis agere probabitur. Quomodo enim in peccatum reputari potest, si iniusta
principum iudicia recto meliorum principum examine corrigantur; ac mendax
stilus scribarum iniquorum discreta prudentium sacerdotum sententia deleatur ac
redigatur in nihilum, iuxta exemplum sacrae historiae, quae tempora regum Iudae
a David et Salomone usque ad ultimum Zedechiam describens, nonnullos quidem in
eis religiosos, sed plures reprobos extitisse designat, vicibusque
alternantibus nunc impios bonorum qui ante se fuerant facta reprobare, nunc e
contrario iustos impiorum qui se praecesserant gesta nociva, prout iustum erat,
iuvante se Dei spiritu, per prophetas sanctos ac sacerdotes omni instantia correxisse;
iuxta illud beati Esaiae praecipientis atque dicentis: «Dissolve obligationes
violentarum commutationum. Dimitte confractos in remissionem, et omnem
conscriptionem iniquam disrumpe.» Quo exemplo, tuam quoque sanctitatem decet
cum religioso rege nostrae gentis, irreligiosa, et iniqua priorum gesta atque
scripta convellere, et ea quae provinciae nostrae, sive secundum Deum, sive
secundum seculum sint utilia, prospicere: ne nostris temporibus vel religione
cessante, amor timorque interni deseratur inspectoris, vel rarescente copia
militiae secularis, absint qui fines nostros a barbarica incursione tueantur. Quod
enim turpe est dicere, tot sub nomine monasteriorum loca hi qui monasticae
vitae prorsus sunt expertes, in suam ditionem acceperunt, sicut ipsi melius
nostis, ut omnino desit locus, ubi filii nobilium aut emeritorum militum
possessionem accipere possint: ideoque vacantes ac sine coniugio, exacto
tempore pubertatis, nullo continentiae proposito perdurent, atque hanc ob rem
vel patriam suam pro qua militare debuerant trans mare abeuntes relinquant; vel
maiore scelere atque impudentia, qui propositum castitatis non habent, luxuriae
ac fornicationi deserviant, neque ab ipsis sacratis Deo virginibus abstineant.
|