At alii
graviore adhuc flagitio, cum sint ipsi laici et nullo vitae regularis vel usu
exerciti, vel amore praediti, data regibus pecunia, emunt sibi sub praetextu
monasteriorum construendorum territoria in quibus suae liberius vacent
libidini, et haec insuper in ius sibi haereditarium edictis regalibus faciunt
ascribi, ipsas quoque litteras privilegiorum suorum quasi veraciter Deo dignas,
pontificum, abbatum, et potestatum seculi obtinent subscriptione confirmari. Sicque usurpatis sibi
agellulis sive vicis, liberi exinde a divino simul et humano servitio, suis
tantum inibi desideriis laici monachis imperantes deserviunt: immo non monachos
ibi congregant, sed quoscunque ob culpam inobedientiae veris expulsos
monasteriis alicubi forte oberrantes invenerint, aut evocare monasteriis ipsi
valuerint; vel certe quos ipsi de suis satellitibus ad suscipiendam tonsuram
promissa sibi obedientia monachica invitare quiverint. Horum distortis
cohortibus, suas quas instruxere, cellas implent, multumque informi atque
inaudito spectaculo, iidem ipsi viri modo coniugis ac liberorum procreandorum
curam gerunt, modo exsurgentes de cubilibus, quid intra septa monasteriorum
geri debeat, sedula intentione pertractant. Quin etiam suis coniugibus simili
impudentia construendis, ut ipsi aiunt, monasteriis loca conquirunt, quae pari
stultitia, cum sint laicae, famularum se Christi permittunt esse rectrices. Quibus
apte convenit illud vulgi proverbium: quia vespae favos quidem facere cum
possint, non tamen in his mella, sed potius venena thesaurizent.
|