Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Epistula ad Ecgberctum antistetem

IntraText CT - Text

  • XIII.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIII.

Sic per annos circiter triginta, hoc est, ex quo Aldfrid rex humanis rebus ablatus est, provincia nostra vesano illo errore dementata est, ut nullus pene exinde praefectorum extiterit qui non huiusmodi sibi monasterium in diebus suae praefecturae comparaverit, suamque simul coniugem pari reatu nocivi mercatus astrinxerit: ac praevalente pessima consuetudine ministri quoque regis ac famuli idem facere sategerint. Atque ita ordine perverso innumeri sint inventi, qui se abbates pariter et praefectos sive ministros aut famulos regis appellant, qui etsi aliquid vitae monasterialis ediscere laici non experiendo sed audiendo potuerint, a persona tamen illa ac professione, quae hanc docere debeat, sunt funditus exsortes. Et quidem tales repente, ut nosti, tonsuram pro suo libitu accipiunt, suo examine de laicis non monachi, sed abbates efficiuntur. Sed quia praefatae virtutis nec notitiam probantur habere nec studium, quid his aliud quam evangelica convenit maledictio illa, qua dicitur: «Caecus si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt?» Quae nimirum caecitas posset aliquando terminari, ac regulari disciplina cohiberi, et de finibus sanctae ecclesiae cunctis pontificali ac synodica auctoritate procul expelli, si non ipsi pontifices magis huiusmodi sceleribus opem ferre atque astipulari probarentur: qui non solummodo huiusmodi decreta iniusta iustis infringere decretis non curant, verum suis potius subscriptionibus, ut praefati sumus, confirmare satagunt: eadem ipsi philargyria dictante, ad confirmandum male scripta, qua emptores ad comparandum huiusmodi monasteria coacti.

Multa quidem adhuc tibi possem de his et huiusmodi praevaricationibus quibus nostra provincia miserrime vexatur, his intimare litteris, si non teipsum nossem haec eadem certissime cognovisse. Nam neque haec ita scripsi, quasi certissime te ea quae antea nescires essem docturus, sed ut te amica exhortatione commonerem, ea quae optime noveras errata diligenti prout vales instantia corrigere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License