Et iam
iamque te multum deprecor atque obtestor in Domino, ut commissum tibi gregem
sedulus ab irruentium luporum improbitate tuearis: teque non mercenarium, sed
pastorem constitutum esse memineris, qui amorem summi Pastoris sollerti ovium
ipsius pastione demonstres, proque eisdem ovibus, si ita res poposcerit, cum
beato apostolorum principe animam ponere paratus sis. Precor sollicite praecaveas, ne
cum idem princeps apostolorum ceterique fidelium gregum duces in die iudicii
maximum suae pastoralis curae fructum Christo obtulerint, tuarum aliqua pars
ovium inter haedos ad sinistram Iudicis secerni, atque in aeternum cum
maledictione mereatur ire supplicium: quin potius ipse tunc eorum numero
merearis ascribi, de quibus ait Esaias: «Minimus erit inter mille, et parvulus
inter gentem fortissimam.» Tui namque est officii diligentissime prospicere,
quid in singulis monasteriis tuae parochiae recti, quid perversi geratur: ne
vel abbas regularum inscius aut contemptor, vel abbatissa minus digna famulorum
famularumve Christi praeponatur examini, nec rursum provisioni spiritualium
magistrorum contemptrix et indisciplinata contumacium auditorum turba resultet;
maxime quia, sicut vulgo fertur, dicere estis soliti, quod non ad regum curam,
non ad aliquorum seculi principum causam, sed ad vestram tantummodo antistitum
inquisitionem atque examen, quid in singulis monasteriis agatur pertineat, nisi
forte in monasteriis quilibet in ipsos principes peccasse comprobetur. Tui,
inquam, est officii procurare, ne in locis Deo consecratis diabolus sibi regnum
usurpet, ne pro pace discordia, pro pietate iurgia, pro sobrietate ebrietas,
pro caritate et castitate fornicationes et homicidia sibi sedem vindicent: ne
apud te inveniantur aliqui, de quibus merito quaeratur ac dicatur: «Vidi impios
sepultos, qui cum adviverent, in loco sancto erant, et laudabantur in civitate,
quasi iustorum operum.»
|