Eorum
quoque qui in populari adhuc vita continentur sollicitam te necesse est curam
gerere, ut sicut in primordio huius epistolae praemonuimus, sufficientes eis
doctores vitae salutaris adhibere memineris, et hoc eos inter alia discere
facias, quibus operibus maxime Deo placere, a quibus se debeant qui Deo placere
desiderant abstinere peccatis, qua cordis sinceritate in Deum credere, qua
divinam clementiam supplicantes debeant devotione precari, quam frequenti
diligentia signaculo se Dominicae crucis suaque omnia adversum continuas
immundorum spirituum insidias necesse habeant munire, quam salutaris sit omni
Christianorum generi quotidiana Dominici corporis ac sanguinis perceptio, iuxta
quod ecclesiam Christi per Italiam, Galliam, Africam, Graeciam, ac totum
Orientem sollerter agere nosti. Quod videlicet genus religionis, ac Deo devotae
sanctificationis tam longe a cunctis pene nostrae provinciae laicis per incuriam
docentium quasi prope peregrinum abest, ut hi qui inter illos religiosiores
esse videntur, non nisi in natali Domini, et epiphania et pascha sacrosanctis
mysteriis communicare praesumant, cum sint innumeri innocentes et castissimae
conversationis pueri ac puellae, iuvenes et virgines, senes et anus, qui absque
ullo scrupulo controversiae, omni die Dominico, sive etiam in natalitiis
sanctorum apostolorum, sive martyrum, quomodo ipse in sancta Romana et
apostolica ecclesia fieri vidisti, mysteriis caelestibus communicare valeant. Ipsi
etiam coniugati, si quis sibi mensuram continentiae ostendat, et virtutem
castitatis insinuet, idem et licenter possint, et libenter facere velint.
|