Haec
tibi, sanctissime antistes, et tuae dilectionis intuitu et generalis gratia
utilitatis breviter adnotare studui, multum desiderans multumque exhortans, ut
gentem nostram a vetustis abstrahere cures erroribus, et ad certiorem et
directiorem vitae callem reducere satagas: et si sunt aliqui cuiuslibet gradus
sive ordinis viri, qui bona tua coepta retinere atque impedire conentur, tu
tamen propositum sanctae virtutis, supernae memor retributionis, ad firmum
usque finem perducere contendas. Scio namque nonnullos huic nostrae exhortationi multum
contradicturos, et maxime eos, qui seipsos illis facinoribus a quibus te
prohibemus, esse sentiunt irretitos: sed meminisse te decet apostolicae
responsionis, quia «obedire oportet Deo magis quam hominibus.» Mandatum quippe
est Dei: «Vendite quae possidetis, et date eleemosynam.» Et: «Nisi quis
renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus.» Traditio
autem moderna quorundam est, qui se Dei famulos esse profitentur, non solum
possessa non vendere, verum etiam comparare non habita. Qua ergo fronte audet
quisquam ad servitium Domini accessurus, vel ea quae in seculari vita habuerat,
retentare, vel sub praetextu vitae sanctioris illas quas non habuerat
congregare divitias: cum etiam apostolica sit notissima censura, quae Ananiam
et Saphiram hoc facere molientes, non ullo poenitentiae vel satisfactionis
remedio corrigere, sed ipsa statim mortis ultricis acceleravit damnatione
punire? Et quidem illi non aliena
colligere, sed sua incongrue retinere maluerunt. Unde manifeste patet, quam
longe abstiterit animus apostolorum a suscipiendis pecuniarum adquisitionibus,
qui sub illa proprie regula Domino serviebant: «Beati pauperes, quia vestrum
est regnum Dei»: et e contra, partis sinistrae proposito nihilominus
instituebantur exemplo: «Vae vobis divitibus, quia habetis consolationem
vestram.» An forte errasse ac mendacium scripsisse putamus apostolum, cum nos
admonens dicebat: «Fratres, nolite errare»; statimque subtexuit: «Neque avari,
neque ebriosi, neque rapaces regnum Dei possidebunt.» Et iterum: «Hoc autem
scitote, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, aut rapax, quod est
idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei.» Cum ergo
apostolus avaritiam et rapacitatem idolatriam manifeste cognominet, quomodo
putandum est eos errasse, qui vel subscriptioni avari mercatus, rege licet
imperante, manum subtraxerint, vel ad eradendas inutiles scripturas ac
subscriptiones earum, manum apposuerint?
|