Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Epistula ad Ecgberctum antistetem

IntraText CT - Text

  • XVII.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVII.

Et quidem miranda est temeritas stultorum, vel potius deflenda miseria caecorum, qui cum sine ullo respectu superni timoris, passim ea quae apostoli et prophetae afflatu sancti spiritus scripserunt, rescindere ac nihili pendere probantur: illud e contra, quod ipsi vel similes ipsorum instinctu avaritiae vel luxuriae scripserunt, quasi sanctum ac divinitus cautum eradere atque emendare formidant, in morem, ni fallor, ethnicorum, qui contempto veri Dei cultu ea quae ipsi sibi de corde suo finxerunt ac fecerunt, numina venerantur, timent, colunt, adorant, et obsecrant, Dominica illa insectatione dignissimi, qua Pharisaeos cum suas deuteroses Legi Dei praeponerent, redarguit, dicens: «Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram?» Qui si etiam chartas protulerint in defensionem concupiscentiarum suarum adscriptas, ac nobilium personarum subscriptione confirmatas; tu nunquam precor Dominicae sanctionis obliviscaris, in qua dicitur: «Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur.» Et certe a te discere vellem, dilectissime antistes, Domino protestante ac dicente, quia «lata porta et spatiosa via est quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam: cum angusta porta et arcta via sit, quae ducit ad vitam, et pauci sint qui inveniant eam»: quid de eorum vita vel salute aeterna confidas, qui toto vitae suae tempore per latam portam et spatiosam incedere viam noscuntur, et ne in minimis quidem rebus voluptati suae vel corporis vel animi causa supernae retributionis obsistere vel repugnare curabant: nisi forte per eleemosynas, quas inter concupiscentias quotidianas ac delicias pauperibus dare videbantur, criminibus absolvi posse credendi sunt, cum manus ipsa et conscientia quae munus offerat Deo, munda a peccatis esse debeat et absoluta; aut certe per mysteria sacrosanctae oblationis, quibus ipsi dum viverent indigni extiterant, per alios iam mortui redimi posse sperandi sunt. An forte illis permodica culpa videtur esse concupiscentiae? De qua paulo latius disputem. Haec Balaam virum prophetiae spiritu plenissimum, a sorte sanctorum fecit extorrem, Achan, communione anathematis polluit ac perdidit, Saul regni infulis nudavit, Giezi prophetiae meritis privavit ac perpetuae leprae peste cum suo semine foedavit, Iudam Iscariotem de apostolatus gloria deposuit Ananiam et Saphiram, de quibus praediximus, monachorum collegio indignos etiam corporis morte mulctavit, et, ut ad superiora veniamus, haec angelos a caelo deiecit, et protoplastos a Paradiso perpetuae voluptatis expulit: et si nosse vis, hic est ille triceps inferorum canis, cui fabulae Cerberi nomen indiderunt, a cuius rabidis dentibus nos prohibens Iohannes apostolus ait: «Carissimi, nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo. Quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum et superbia vitae, quae non est ex Patre, sed ex mundo est.» Haec contra virus avaritiae breviter sunt dicta. Ceterum si de ebrietate, commessatione, luxuria, et ceteris huiusmodi contagionibus pari ratione tractare voluerimus, epistolae modus in immensum extenderetur.

Gratia te summi Pastoris ad pastionem ovium suarum salutiferam perpetuo conservet incolumem, dilectissime in Christo antistes.

Scripta Nonas Novembris, indictione tertia.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License