Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Epistula ad Ecgberctum antistetem

IntraText CT - Text

  • I.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

I.

Dilectissimo ac reverentissimo antistiti Ecgbercto
Baeda famulus Christi salutem.

Memini te hesterno dixisse anno, cum tecum aliquot diebus legendi gratia in monasterio tuo demorarer, quod hoc etiam anno velles, cum in eundem devenires locum, me quoque, ob commune legendi studium, ad tuum accipere colloquium. Quod si ita, Deo volente, posset impleri, non opus esset tibi haec per litteras scripta dirigere; cum possem liberius ore ad os loquens, quaeque vellem, sive necessaria ducerem, secreta tibi allocutione suggerere. Verum quia hoc ne fieret, superveniens, ut nosti, corporis mei valitudo prohibuit; agere tamen quod potui, erga dilectionem tuam fraternae devotionis intuitu, curavi, mittendo videlicet per litteras quod corporaliter veniendo per collocutionem nequiveram. Precorque te per Dominum, ne harum apices litterarum arrogantiae supercilium esse suspiceris, sed obsequium potius humilitatis ac pietatis veraciter esse cognoscas.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License