Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Epistula ad Ecgberctum antistetem

IntraText CT - Text

  • V.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

V.

Et quia latiora sunt spatia locorum, quae ad gubernacula tuae dioecesis pertinent, quam ut solus per omnia discurrere, et in singulis viculis atque agellis verbum Dei praedicare, etiam anni totius emenso curriculo, sufficias, necessarium satis est, ut plures tibi sacri operis adiutores adsciscas, presbyteros videlicet ordinando, atque instituendo doctores, qui in singulis viculis praedicando Dei verbo, et consecrandis mysteriis caelestibus, ac maxime peragendis sacri baptismatis officiis, ubi oportunitas ingruerit, insistant. In qua videlicet praedicatione populis exhibenda, hoc prae ceteris omni instantia procurandum arbitror, ut fidem catholicam quae apostolorum symbolo continetur, et Dominicam orationem, quam sancti Evangelii nos Scriptura edocet, omnium qui ad tuum regimen pertinent, memoriae radicitus infigere cures. Et quidem omnes qui Latinam linguam lectionis usu didicerunt, etiam haec optime didicisse certissimum est: sed idiotas, hoc est, eos qui propriae tantum linguae notitiam habent, haec ipsa sua lingua discere, ac sedulo decantare facito. Quod non solum de laicis, id est, in populari adhuc vita constitutis, verum etiam de clericis sive monachis, qui Latinae sunt linguae expertes fieri oportet. Sic enim fit, ut coetus omnis fidelium, quomodo fidelis esse, qua se firmitate credendi contra immundorum spirituum certamina munire atque armare debeat, discat; fit, ut chorus omnis Deo supplicantium, quid maxime a divina clementia quaeri oporteat, agnoscat. Propter quod et ipse multis saepe sacerdotibus idiotis haec utraque, et symbolum videlicet, et Dominicam orationem in linguam Anglorum translatam obtuli. Nam et sanctus antistes Ambrosius hoc de fide loquens admonet, ut verba symboli matutinis semper horis fideles quique decantent, et hoc se quasi antidoto spirituali contra diaboli venena quae illis interdiu vel noctu astu maligno obicere posset, praemuniant. Orationem vero Dominicam saepius decantari ipsa etiam nos consuetudo sedulae deprecationis ac genuum flexionis docuit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License