Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Epistula ad Ecgberctum antistetem

IntraText CT - Text

  • VI.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

VI.

Quod si haec ut suggerimus in regendis pascendisque Christi ovibus tua pastoralis auctoritas perfecerit, dici non potest quantum tibi supernae mercedis apud Pastorem pastorum in futuro praeparaveris. Quanto enim rariora huius sacratissimi operis in episcopis nostrae gentis exempla reperis, tanto altiora singularis meriti praemia recipies; utpote qui populum Dei per crebram symboli vel orationis sacrae decantationem ad intellectum, amorem, spem, fidem, et inquisitionem eorundem, quae decantantur, caelestium donorum, paterna pietate ac sollicitudine provocatum accenderis. Sicut e contrario, si commissum tibi a Domino negotium minus diligenter compleveris, pro retentione talenti cum servo nequam et pigro partem es recepturus in futuro: maxime si temporalia ab illis commoda requirere atque accipere praesumpseris, quibus nulla caelestis beneficii dona rependere probaveris. Cum enim Dominus mittens ad evangelizandum discipulos dixisset: «Euntes autem praedicate dicentes quia appropinquat regnum caelorum»: paulo post adiunxit, dicens: «Gratis accepistis, gratis date; nolite possidere aurum, neque argentum.» Si ergo illos gratis Evangelium praedicare iussit, neque aurum vel argentum, vel aliquid pecuniae temporalis ab eis quibus praedicabant accipere permisit: quid rogo illis qui his contraria gerunt periculi immineat?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License