Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Epistula ad Ecgberctum antistetem

IntraText CT - Text

  • VIII.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

VIII.

Si autem aliquid utilitatis fidelibus conferre manus impositione, qua Spiritus Sanctus accipitur, credimus et confitemur: constat e contrario, quod haec ipsa utilitas eis quibus manus impositio defuerit, abest. Cuius nimirum privatio boni ad quos amplius quam ad ipsos respicit antistites, qui illorum se promittunt esse praesules, quibus spiritualis officium praesulatus exhibere aut negligunt, aut nequeunt? Cuius totius facinoris nulla magis quam avaritia causa est. Contra quam disputans apostolus, in quo Christus loquebatur, aiebat: «Radix omnium malorum cupiditas est.» Et rursum: «Neque avari,» inquit, «regnum Dei possidebunt.» Cum enim antistes dictante amore pecuniae maiorem populi partem, quam ulla ratione per totum anni spatium peragrare praedicando aut circuire valuerit, in nomen sui praesulatus assumpserit, satis exitiale et sibimet ipsi, et illis quibus falso praesulis nomine praelatus est, comprobatur concinnare periculum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License