Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Epistula ad Ecgberctum antistetem

IntraText CT - Text

  • IX.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

IX.

Haec tuae sanctitati, dilectissime antistes, paucis de calamitate qua nostra gens miserrime laborat insinuans, obsecro sedulus, ut haec quae perversissime agi conspicis, quantum vales ad rectam vitae normam revocare contendas. Habes enim, ut credo, promptissimum tam iusti laboris adiutorem, regem videlicet Ceoluulfum, qui et pro insita sibi dilectione religionis, quicquid ad regulam pietatis pertinet, firma protinus intentione adiuvare curabit, et maxime illa, quae tu, cum sis propinquus illius amantissimus, bona coeperis, ipse ut perficiantur opitulabitur. Quapropter velim sollerter illum admoneas, ut in diebus vestris statum nostrae gentis ecclesiasticum in melius quam hactenus fuerat instaurare curet. Quod non alio magis ut mihi videtur potest ordine perfici, quam si plures nostrae genti consecrentur antistites, exemplumque sequamini legislatoris, qui cum solus iurgia ac pondus Israeliticae plebis sustinere non posset, elegit sibi divino adiutus consilio, et consecravit septuaginta seniores, quorum ope atque consilio impositum sibi onus ferre levius posset. Quis enim non videat, quanto sit melius tam enorme pondus ecclesiastici regiminis in plures, qui hoc dispertitum facilius ferant, dividi, quam unum sub fasce quem portare non possit opprimi. Nam et sanctus papa Gregorius, cum de fide nostrae gentis quae adhuc futura et conservata erat in Christo ad beatissimum archiepiscopum Augustinum missis litteris disputaret, duodecim in ea episcopos, postquam ad fidem venirent, ordinandos esse decrevit; in quibus Eboracensis antistes, accepto a sede apostolica pallio, metropolitanus esse deberet. Quem profecto numerum episcoporum velim modo tua sancta paternitas, patrocinante praesidio piissimi ac Deo dilecti regis praefati, sollerter implere contendat, quatinus abundante numero magistrorum perfectius ecclesia Christi in his quae ad cultum sacrae religionis pertinent, instituatur. Et quidem novimus quia per incuriam regum praecedentium, donationesque stultissimas factum est, ut non facile locus vacans ubi sedes episcopalis nova fieri debeat, inveniri valeat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License