Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Epistula ad Ecgberctum antistetem

IntraText CT - Text

  • XI.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XI.

Et quia huiusmodi maxima et plurima sunt loca, quae, ut vulgo dici solet, neque Deo neque hominibus utilia sunt, quia videlicet neque regularis secundum Deum ibidem vita servatur, neque illa milites sive comites secularium potestatum qui gentem nostram a barbaris defendant possident: si quis in eisdem ipsis locis pro necessitate temporum sedem episcopatus constituat, non culpam praevaricationis incurrere, sed opus virtutis magis agere probabitur. Quomodo enim in peccatum reputari potest, si iniusta principum iudicia recto meliorum principum examine corrigantur; ac mendax stilus scribarum iniquorum discreta prudentium sacerdotum sententia deleatur ac redigatur in nihilum, iuxta exemplum sacrae historiae, quae tempora regum Iudae a David et Salomone usque ad ultimum Zedechiam describens, nonnullos quidem in eis religiosos, sed plures reprobos extitisse designat, vicibusque alternantibus nunc impios bonorum qui ante se fuerant facta reprobare, nunc e contrario iustos impiorum qui se praecesserant gesta nociva, prout iustum erat, iuvante se Dei spiritu, per prophetas sanctos ac sacerdotes omni instantia correxisse; iuxta illud beati Esaiae praecipientis atque dicentis: «Dissolve obligationes violentarum commutationum. Dimitte confractos in remissionem, et omnem conscriptionem iniquam disrumpe.» Quo exemplo, tuam quoque sanctitatem decet cum religioso rege nostrae gentis, irreligiosa, et iniqua priorum gesta atque scripta convellere, et ea quae provinciae nostrae, sive secundum Deum, sive secundum seculum sint utilia, prospicere: ne nostris temporibus vel religione cessante, amor timorque interni deseratur inspectoris, vel rarescente copia militiae secularis, absint qui fines nostros a barbarica incursione tueantur. Quod enim turpe est dicere, tot sub nomine monasteriorum loca hi qui monasticae vitae prorsus sunt expertes, in suam ditionem acceperunt, sicut ipsi melius nostis, ut omnino desit locus, ubi filii nobilium aut emeritorum militum possessionem accipere possint: ideoque vacantes ac sine coniugio, exacto tempore pubertatis, nullo continentiae proposito perdurent, atque hanc ob rem vel patriam suam pro qua militare debuerant trans mare abeuntes relinquant; vel maiore scelere atque impudentia, qui propositum castitatis non habent, luxuriae ac fornicationi deserviant, neque ab ipsis sacratis Deo virginibus abstineant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License