Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Beda Venerabilis Epistula ad Ecgberctum antistetem IntraText CT - Text |
|
|
XIII.Sic per
annos circiter triginta, hoc est, ex quo Aldfrid rex humanis rebus ablatus est,
provincia nostra vesano illo errore dementata est, ut nullus pene exinde
praefectorum extiterit qui non huiusmodi sibi monasterium in diebus suae
praefecturae comparaverit, suamque simul coniugem pari reatu nocivi mercatus
astrinxerit: ac praevalente pessima consuetudine ministri quoque regis ac
famuli idem facere sategerint. Atque ita ordine perverso innumeri sint inventi, qui se
abbates pariter et praefectos sive ministros aut famulos regis appellant, qui
etsi aliquid vitae monasterialis ediscere laici non experiendo sed audiendo
potuerint, a persona tamen illa ac professione, quae hanc docere debeat, sunt
funditus exsortes. Et quidem tales repente, ut nosti, tonsuram pro suo libitu accipiunt,
suo examine de laicis non monachi, sed abbates efficiuntur. Sed quia praefatae
virtutis nec notitiam probantur habere nec studium, quid his aliud quam
evangelica convenit maledictio illa, qua dicitur: «Caecus si caeco ducatum
praestet, ambo in foveam cadunt?» Quae nimirum caecitas posset aliquando
terminari, ac regulari disciplina cohiberi, et de finibus sanctae ecclesiae
cunctis pontificali ac synodica auctoritate procul expelli, si non ipsi
pontifices magis huiusmodi sceleribus opem ferre atque astipulari probarentur:
qui non solummodo huiusmodi decreta iniusta iustis infringere decretis non
curant, verum suis potius subscriptionibus, ut praefati sumus, confirmare
satagunt: eadem ipsi philargyria dictante, ad confirmandum male scripta, qua
emptores ad comparandum huiusmodi monasteria coacti. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |