Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Beda Venerabilis Epistula ad Ecgberctum antistetem IntraText CT - Text |
|
|
XIV.Et iam iamque te multum deprecor atque obtestor in Domino, ut commissum tibi gregem sedulus ab irruentium luporum improbitate tuearis: teque non mercenarium, sed pastorem constitutum esse memineris, qui amorem summi Pastoris sollerti ovium ipsius pastione demonstres, proque eisdem ovibus, si ita res poposcerit, cum beato apostolorum principe animam ponere paratus sis. Precor sollicite praecaveas, ne cum idem princeps apostolorum ceterique fidelium gregum duces in die iudicii maximum suae pastoralis curae fructum Christo obtulerint, tuarum aliqua pars ovium inter haedos ad sinistram Iudicis secerni, atque in aeternum cum maledictione mereatur ire supplicium: quin potius ipse tunc eorum numero merearis ascribi, de quibus ait Esaias: «Minimus erit inter mille, et parvulus inter gentem fortissimam.» Tui namque est officii diligentissime prospicere, quid in singulis monasteriis tuae parochiae recti, quid perversi geratur: ne vel abbas regularum inscius aut contemptor, vel abbatissa minus digna famulorum famularumve Christi praeponatur examini, nec rursum provisioni spiritualium magistrorum contemptrix et indisciplinata contumacium auditorum turba resultet; maxime quia, sicut vulgo fertur, dicere estis soliti, quod non ad regum curam, non ad aliquorum seculi principum causam, sed ad vestram tantummodo antistitum inquisitionem atque examen, quid in singulis monasteriis agatur pertineat, nisi forte in monasteriis quilibet in ipsos principes peccasse comprobetur. Tui, inquam, est officii procurare, ne in locis Deo consecratis diabolus sibi regnum usurpet, ne pro pace discordia, pro pietate iurgia, pro sobrietate ebrietas, pro caritate et castitate fornicationes et homicidia sibi sedem vindicent: ne apud te inveniantur aliqui, de quibus merito quaeratur ac dicatur: «Vidi impios sepultos, qui cum adviverent, in loco sancto erant, et laudabantur in civitate, quasi iustorum operum.» |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |