Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Epistula ad Ecgberctum antistetem

IntraText CT - Text

  • XV.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XV.

Eorum quoque qui in populari adhuc vita continentur sollicitam te necesse est curam gerere, ut sicut in primordio huius epistolae praemonuimus, sufficientes eis doctores vitae salutaris adhibere memineris, et hoc eos inter alia discere facias, quibus operibus maxime Deo placere, a quibus se debeant qui Deo placere desiderant abstinere peccatis, qua cordis sinceritate in Deum credere, qua divinam clementiam supplicantes debeant devotione precari, quam frequenti diligentia signaculo se Dominicae crucis suaque omnia adversum continuas immundorum spirituum insidias necesse habeant munire, quam salutaris sit omni Christianorum generi quotidiana Dominici corporis ac sanguinis perceptio, iuxta quod ecclesiam Christi per Italiam, Galliam, Africam, Graeciam, ac totum Orientem sollerter agere nosti. Quod videlicet genus religionis, ac Deo devotae sanctificationis tam longe a cunctis pene nostrae provinciae laicis per incuriam docentium quasi prope peregrinum abest, ut hi qui inter illos religiosiores esse videntur, non nisi in natali Domini, et epiphania et pascha sacrosanctis mysteriis communicare praesumant, cum sint innumeri innocentes et castissimae conversationis pueri ac puellae, iuvenes et virgines, senes et anus, qui absque ullo scrupulo controversiae, omni die Dominico, sive etiam in natalitiis sanctorum apostolorum, sive martyrum, quomodo ipse in sancta Romana et apostolica ecclesia fieri vidisti, mysteriis caelestibus communicare valeant. Ipsi etiam coniugati, si quis sibi mensuram continentiae ostendat, et virtutem castitatis insinuet, idem et licenter possint, et libenter facere velint.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License