Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Beda Venerabilis Epistula ad Ecgberctum antistetem IntraText CT - Text |
|
|
XVI.Haec tibi, sanctissime antistes, et tuae dilectionis intuitu et generalis gratia utilitatis breviter adnotare studui, multum desiderans multumque exhortans, ut gentem nostram a vetustis abstrahere cures erroribus, et ad certiorem et directiorem vitae callem reducere satagas: et si sunt aliqui cuiuslibet gradus sive ordinis viri, qui bona tua coepta retinere atque impedire conentur, tu tamen propositum sanctae virtutis, supernae memor retributionis, ad firmum usque finem perducere contendas. Scio namque nonnullos huic nostrae exhortationi multum contradicturos, et maxime eos, qui seipsos illis facinoribus a quibus te prohibemus, esse sentiunt irretitos: sed meminisse te decet apostolicae responsionis, quia «obedire oportet Deo magis quam hominibus.» Mandatum quippe est Dei: «Vendite quae possidetis, et date eleemosynam.» Et: «Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus.» Traditio autem moderna quorundam est, qui se Dei famulos esse profitentur, non solum possessa non vendere, verum etiam comparare non habita. Qua ergo fronte audet quisquam ad servitium Domini accessurus, vel ea quae in seculari vita habuerat, retentare, vel sub praetextu vitae sanctioris illas quas non habuerat congregare divitias: cum etiam apostolica sit notissima censura, quae Ananiam et Saphiram hoc facere molientes, non ullo poenitentiae vel satisfactionis remedio corrigere, sed ipsa statim mortis ultricis acceleravit damnatione punire? Et quidem illi non aliena colligere, sed sua incongrue retinere maluerunt. Unde manifeste patet, quam longe abstiterit animus apostolorum a suscipiendis pecuniarum adquisitionibus, qui sub illa proprie regula Domino serviebant: «Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei»: et e contra, partis sinistrae proposito nihilominus instituebantur exemplo: «Vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.» An forte errasse ac mendacium scripsisse putamus apostolum, cum nos admonens dicebat: «Fratres, nolite errare»; statimque subtexuit: «Neque avari, neque ebriosi, neque rapaces regnum Dei possidebunt.» Et iterum: «Hoc autem scitote, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, aut rapax, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei.» Cum ergo apostolus avaritiam et rapacitatem idolatriam manifeste cognominet, quomodo putandum est eos errasse, qui vel subscriptioni avari mercatus, rege licet imperante, manum subtraxerint, vel ad eradendas inutiles scripturas ac subscriptiones earum, manum apposuerint? |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |