A.
Ante praepositio multa significat. nam et tempus
significat cum dicitur, «Ante me non est formatus Deus et post me non erit»; et
praesentiam, ut «Ante conspectum gentium revelavit iustitiam suam», id est
«coram gentibus»; et dignitatem, ut «Posuit Effraim ante Manassen», et «Qui
post me venit ante me factus est»,id est «mihi praelatus».
Aula latine domus regia est, aula graece «atrium» dicitur. Unde
notandum quod in Psalmo ubi legimus, «Adorate dominum in aula sancta eius», non
palatium aulae nomine sed atrium graeco vocabulo debet intellegi.
Ausculto suasori et ausculto praecepta magistri. «Ausculto» autem et
«audio» ex uno graeco sermone vertuntur, quod est akouw.
Arra latine dicitur, «arrabon» graece; «agon graece, latine
«certamen»; «aroura» graece, latine «arvum»; «asphaltos» graece, latine
«bitumen».
Acer acerrimus, non acerissimus; agilis agillimus, non
agilissimus. Et in adverbiis acerrime et agillime.
Audeo «audes», perfectum facit «ausus sum».
Adiuvo perfectae formae est; «adiuto» frequentativae.
Acervo, aggero, accumulo ex uno graeco verbo, swreuo.
Aeger animo, aegrotus corpore; utrumque per .ae. diphthongon
scribendum.
Aboleo abolevi, arceo arcui.
Alibi alio loco, «alias» alio tempore, significat. At tamen invenimus
«alias» nonnumquam pro «aliter» sive pro «alio loco» positum.
Abstineo me cibo, alienus sum crimine.
«Anteibat sapientia
Salomon cunctis mortalibus», Iulianus ait.
Admoneo interfectorem caedis et caedem.
Aequalis alterius staturae par est; «aequabile»
quod aequari potest.
Appetens cibum et appetens cibi. Ambrosius: «Cancer...
ut appetens cibi ita prospiciens est periculi».
Accuso sacrilegum et insimulo ex uno graeco venit, kathgorw.
Animadverto in te et vindico in te, ex uno graeco, kolazw.
Aes singulari tantum numero gaudet; et quamvis «aera» dicamus, tamen
ceteris casibus non utimur.
Autumnus genere masculino et «autumnum» dicitur neutro, utrumque
numero singulari.
Aurichalcum et «orichalcum» dicimus et hoc
singulariter tantum. Sic et cetera metallica.
Ab et ex praepositiones, si sequens verbum a vocali incipiat,
integrae efferuntur, ut «ex oppido», «ab illo»; si consonantes sequantur,
extremam litteram perdunt, ut «e foro», «a sacerdote». Hae autem praepositiones
ita differunt: cum dicit quis «a theatro» se venire, non ex ipso theatro sed e
loco qui est proximus theatro se venire significat; qui vero «ex theatro» se
venire dicit, ex ipso theatro significat.
Ad et in praefatis praepositionibus pares, sed contraria potestate
sunt, quia «in forum» ire est in ipsum forum intrare, «ad forum» autem ire ad
locum foro proximum; ut «in tribunal» et «ad tribunal» venire non unum est,
quia ad tribunal venit litigator, in tribunal vero praetor aut index.
Ancillor, blandior, et adulor unum significant, quod est graece kolakeuw, et dativum casum
trahunt.
Aufero, eximo, adimo, demo, subtraho, subduco ex uno graeco
transferuntur, id est afairoumai.
Abdico verbum potest accusativum nomen sive pronomen cum dativo
trahere. Ambrosius: «Qui se abdicant
saecularibus inlecebris».
Alius nomen dativum dupliciter effert, et «alii» et
«alio». Habes in sacra scriptura, «Et dico huic: Vade et vadit; et alio: Veni
et venit»; et rursum, «Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero
unum».
Aegyptum, cum in scriptura dividere vis, .p.
sequenti syllabae iungis; aspectum .c. sequenti syllaba; affectum similiter, et
afflictum ceteraque huiuscemodi.
Assuere et assumentum panni per .s., non per .d. scribendum;
similiter assumere per .s., appropriat per .p. scribendum, apponit similiter,
accurri per .c., amministrat» per .m., «applicat» per .p., alligat per .l.,
assequor per .s., allevat per .l., assidue per .s., aggredior per .g..
Assarius ab antiquis dicebatur; nunc «as» dicitur,
non «assis». Sane «assis» genetivus est.
Alium et dolium per .i. scribendum, non per .e., sicut «oleum».
Vergilius, «alia serpyllumque», per .i. dixit.
Ambo et «duo» neutraliter, «ambos» et «duos» masculine; nonnulli
tamen graecos secuti dicunt «hos duo» et «hos ambo», quia illi touV duo et touV amfw dicunt. Vergilius: «Verum ubi ductores acie
revocaveris ambo».
Anguis cum sit masculini generis, dixerunt tamen
et feminini Ovidius, Varro, et Acinius.
Acer facit pluralem «acri»; «acris» pluralem «acres».
Absconditus, non «absconsus».
Alter de duobus, unus ex pluribus, quamvis
legamus «unus ex duobus».
Audacter latinum est; sed audaciter melius, quia
nomina .x. littera terminata in adverbiis «iter» adsumunt, ut «atrox
atrociter», «ferox ferociter».
Accersit qui evocat; arcessit qui accusat.
Acervus moles est; acerbus inmaturus aut asper.
Adficimur honore et adficimur iniuria.
Apparet qui videtur; «adparet» qui obsequitur,
non regulae ratione sed discernendi gratia intellectus.
Arbor omne lignum dicitur; «arbusta» non nisi
fructifera.
Avenae sterile germen; «habenae» retinacula
iumentorum. Hoc de habendi potestate; illud de occupandi aviditate dictum.
Accidunt mala; contingunt bona; eveniunt utraque.
Advocatur daturus patrocinium; «evocatur»
praebiturus obsequium; «invocatur» praestaturus auxilium.
Adportare est aliquid adferre; «conportare» in unum locum conferre;
«deportare», deponere; «exportare», tollere.
Agnoscimus quae a nobis excederant; «cognoscimus» ignorata et invisa.
Altum et sursum et deorsum significat.
Aquatam potionem recte dicimus quae aquam aliunde
recipiat; «aquosum» autem locum qui ex se aquam fundat.
Album naturae tantum est; «candidum» frequenter et
studii, nam et corpori et animo aliquotiens adsignatur. «albos» ergo
«capillos», «carnem candidam» recte dicimus.
Alvus virorum recte dicitur; uterus mulierum; venter in
utroque sexu.
Acceptor et accipiter: Virgilius enim «accipiter»
dicit, Lucilius autem «acceptoris et ungues».
Apud per .d. scribendum; «caput» per .t., quia facit «capitis».
Armarium locus ubi quarumcumque artium instrumenta ponuntur;
«armamentarium» ubi tantum tela armorum.
Accedit per .e. ab ambulando; «accidit» per .i. ab eventu.
|