Belzebub, non «Belzebul» aut «Belzebud». «Belial»,
non «Beliar».
Bursa graece, latine «corium».
Bellus bellissimus comparativum non habet, sed
pro eo dicendum «magis bellus» et e contrario «minus bellus», id est minus
pulcher.
Bucina est qua signum dat bucinator; «bucinus»
ipse canor ex hac editus. «Bucina» pastoralis est et cornu recurvo fit, unde et
keratinia graece vocatur. «Tuba» autem de aere vel argento efficitur et
sollemnitatibus concrepat.
Baptismus baptismi genere masculino, et «baptisma
baptismatis» neutro, et «baptismum baptismi» aeque neutro.
Barbam hominis, «barbas» pecudum dicimus.
Buxus arbor erit, «buxum» materia ipsa.
Balneum veteres dixerunt sive «balineum», nihil
enim differt; sed in privatis. Publicis autem feminini generis, et quidem
numero semper plurali - frequenter «balneas».
Baluae, id est thyrae, per .b. incipiant.
Baratrum singulariter tantum effertur. sic autem
vocabant gentiles locum apud inferos.
Blanditiae et «bigae», sicut et «trigae» et
«quadrigae», pluraliter tantum. Sed in nostrorum litteris scriptorum et bigam et quadrigam.
|