Cana et «Simon Cananaeus» per simplicem
.c.; «Chanaan» et «mulier Chananaea» adspiratione addita.
Cynomia per .y. scripta «caninam muscam»
significat, kunoV enim graece «canis» dicitur;
«coenomia» per diphthongon .oe. «communem muscam»; koinon enim graece «commune» est, unde «coenobium» a
communi vita nomen accepit. Quod in Exodo et in Psalterio in primis
translatum esse arbitramur, ut omnis generis musca significaretur; sed
similitudine soni per incuriam contigisse ut «cynomia» pro «coenomia»
scriberetur.
Coitus generaliter omnis coeuntia sive itineris sive concordiae sive
conubiorum.
Carduus trium syllabarum est, ut «arduus», «fatuus», «mortuus»,
ideoque similiter declinandum est: «huius cardui», «huic carduo», et «hunc
carduum», pluraliter «hi cardui», «carduorum», «carduis».
Cubicularius custos cubiculi; «cubicularis» vero lectus cubiculo
aptus, ut «caligarius artifex», «caligaris clavus».
Clunes feminino genere dixit Melissus, sed Verrius Flaccus masculino
genere dici probat.
Commodamus amico pro tempore equum, vestem, servum - hanc ipsam rem
quam dedimus recepturi; «mutuo damus» pecuniam, triticum, vinum, et his
similia, quae mutata recipi necesse est.
Canities, non «canitia», dicenda.
Camara dicitur, ut Verrius Flaccus adfirmat, non «camera» per .e..
Sed Lucretius, «cameris ex teretibus» dicendo, etiam «cameram» dici posse
ostendit.
Curriculus masculine diminutio est «currus»; «curriculum» autem
neutraliter spatium ad currendum aptum vel ipsum currendi officium.
Clipeus masculino genere in significatione scuti ponitur; neutro
autem genere imaginem significat. Sed
auctoritas utrumque variat.
Caseus masculini generis est, sed Pomponius
neutraliter dixit, «caseum molle».
Cuspis cuspidis, non cuspes.
Capparim feminino genere dixit Varro; nam et
graece feminino dicitur h
kappariV.
Cassidem dicimus nos ab eo quod est haec cassis,
sed multi cassidam dicunt, ut et Propertius: «Aurea cui postquam nudavit
cassida frontem», et Virgilius, «aurea vati cassida».
Capo nunc, sed Varro, De sermone latino, ait: «Ex gallo gallinaceo
castrato fit capus».
Cingula hominum generis neutri est; nam et
animalium genere feminino «has cingulas» dicimus.
Capax qui facile capit; «capabilis» qui facile capitur.
Collocat per .l. scribendum, non conlocat per .n..
Calumnia est crimen falsum, cum nobis adversarius aut malum quod non
fecimus obicit aut bonum quod fecisse probamur in contrarium interpretari
conatur.
Consulo tibi, prospicio, provideo ex uno graeco veniunt, quod est pronow sou.
Contemno hostem, despicio, sperno, aspernor ex uno graeco veniunt,
quod est katafronw.
Commeio lectum est et permeio; commixi et
permixi.
Comitor amicum et amicis.
Corinthium civem dicimus, Corinthiacum vas.
Comminus gladiis pugnamus; eminus iaculis, quia illud
a manibus non recedit, hoc e manibus emittitur.
Clipeum armorum; clupeum imaginis est.
Cadit quis etiam in plano; decidit ex alto.
Caerulus naturae color est, «caeruleus» fingitur;
ita alterum est, alterum fit.
Claritas tam luminis est quam perspicuitatis;
«claritudo» generis. Prior itaque splendoris, posterior nobilitatis est.
Cruciatus est dolor corporis, vel cum homo ab altero cruciatur;
cruciamentum quod cruciat.
Cerno et cresco in eundem perfectum cadunt, crevi.
Caedo cecidi per .ae. diphthongon: «Caeditur et tilia ante iugo
levis» - Virgilius; cedo cessi per .e. simplicem.
Cupio cupivi facit et cupii: Cicero in Pro Cluentio, «Et filium et
hunc cum maxime filium interfectum cupit» - pro cupivit.
Calumnior innocenti, non innocentem; tametsi quidam interpretum
graecam locutionem secuti accusativum posuerint dicentes, «Et orate pro
persequentibus et calumniantibus vos».
Cur adverbium saepius indicativum verbum trahit: Gregorius,
«Discutiendum est cur quadam die factum aliquid coram Domino dicitur».
Clavus singulariter, quae est purpurata vestis, et declinatur genere
feminino.
Callum quoque et «caenum» et «crocum» neutro, sed Virgilius
masculino, «crocumque rubentem».
Cani, cancelli, et casses singularem numerum non habent (casses autem
«retia» dicuntur). Caulae similiter, caerimoniae, cunae, et compedes, et in
neutro genere castra, cibaria, crepundia, cunabula.
Cruor pluralem non habet: Virgilius plurali cruores, «Atque atros
siccabat veste cruores».
Contagium et contagia neutro genere dicenda; et haec contagio
feminino.
Comoedia carmina quae in conviviis canuntur, quia comessatio graece h kwmoV dicitur.
Cartallos graece, latine fiscella. Calamos graece, latine arundo.
Canon graece, latine regula. Cados graece, latine situla.
Cunabula sunt panni infantiae, sed Iohannes Constantinopolitanus
episcopus scribit Lazarum in monumento cunabulis involutum.
Cantator et cantatrix a verbo canto, et cantor atque cantrix a verbo
cano, recte dicitur.
Comburo per .m. scribendum, non per .n.; comparo similiter et compono
ceteraque huiusmodi.
Conspectus, cum in scriptura dividendum est, .c.
sequenti syllabae iungis.
Complaceo, non conplaceo; commoratus, non conmoratus; comprehendo per
.m..
Camelus per unum .l. scribendum.
Commodat et commendat per .m.; computrescit per .m.; complures per
.m..
Columna cum scripto dividenda est, .m. sequenti syllabae nectis;
calumnia similiter.
Celo celas (id est, abscondo) per simplicem .e. scribendum; caelo
caelas, cum picturam significat, per diphthongon .ae. proferendum. Unde caelum
melius intellegitur dictum ab eo quod caelati instar multifaria sit siderum
varietate depictum quam quod invisibilia et incerta mortalibus celet arcana.
Cantarus animal est; cantarum camara domus.
Clamo clamoris simplicis est; «conclamo» simul cum
multis. Est etiam «acclamo», cum falso aliquem accuso, sicut Cicero, de Prasio,
«Solis innocens acclamationibus punitus est»; «reclamo», aliquem exeuntem
vocitans; «inclamo» et «succlamo», murmurandi est; «proclamo», laudandi vel
deprecandi exaltatio; «declamo», rhetorizandi; «exclamo», quando pro viribus
vocem elevo.
Curro hoc tantum significat, quod in itinere positus nullam facio
comperendinationem; «curso» autem, paulo citius aliqua necessitate extorquente
festinare cogor; «cursito» vero, quando hoste me insequente fugio.
Circa ad visibilem materiam vel locum pertinet; erga autem ad animum
spectat, maxime cum aliquem propensiorem affectum gerat proximorum. Circa ad
tempus refertur circiter ad numerum.
Carcer ubi homines coercentur singulariter
semper; carcares unde currus effunduntur pluraliter dicuntur, utrumque
masculine.
Cepit de capiendo scribimus; «coepit» de incipiendo.
Coepta per diphthongon; «incepta» per simplicem .e..
Columbae quae mansuefieri possunt et domibus
adsuescere; palumbes ferae et saxis silvisque inhabitantes.
Conscribere est multa simul scribere; «exscribere»
quod alibi scriptum sit transferre; «transcribere», cum ius nostrum in alium
transit; «inscribere» accusationis est; «adscribere» adsignationis;
«describere» dictionis vel ordinationis.
Consuescimus bona; insuescimus mala; adsuescimus utraque.
Crassari corporis est et saginae; «grassari» animi et crudelitatis.
|