Dilibuit unguento, non delibuit.
Disertus orator est; desertus derelictus.
Delator qui defert ad accusandum; dilator qui differt ad proferendum.
Deluit purgat; diluit temperat.
Deduco de amico producendo; diduco autem est distraho.
Dimidiatum calicem bibi, non dimidium dicere debemus; non enim ipsum
vas bibis sed quod intra vas est.
Donamus et illud quod damus et illum cui damus.
Delictum peccatum aliquod dicimus; delectum
militiae aut alicuius examinis electionem appellabimus. Nam et diligi
affectionis est, deligi iudicii.
Daemon per diphthongon notandus; deus per .e. solam.
Damnatus et addictus et absolutus: Virgilius,
«Quem damnet labor» - id est, virtus sua absolvat aut victorem faciat.
Dolium per .i. scribendum, non doleum per .e..
Dilectio et diligo per .i. et quae declinantur sive derivantur ex
his; delectatio et delector et quae declinantur ex eis per .e. scribenda.
Domuncula conclavium, domus domicilium, nidum avis.
«Descendo montes» dicere potes, id est, per montes vel in montes; «descendo
scalas» aut «piscinam», id est per scalas et per piscinam. degredior monte
dicimus recte et significamus «de monte».
Discrucior et crucior animi et animo et animum.
Decus honoris, decor formae est.
Deliciae et divitiae non habent numerum singularem.
Denarius latine masculini generis est; denarion
graece neutri.
Dialogos graece; disputatio latine.
Drama graece neutri generis; latine fabula.
Defunctus cum scripto dividitur, .c. sequenti syllabae iugenda.
Didymus, id est geminus, prima syllaba per .i., secunda per .y.
scribitur.
Deliramentum, non deleramentum, quia a verbo liro, id est sulco,
originem trahit; et sicut boves, cum a recto sulcandi actu declinant, delirare
dicuntur, sic et homines qui de bonis ad mala corda divertunt.
Diluculum, non deluculum, quia modicam diei lucem ostendit.
Desiderium est rerum absentium et nondum adeptarum, concupiscentia
utrorumque; concupiscuntur enim quae habentur et quae non habentur. Nam
concupiscendo fruitur homo rebus quas habet; desiderando autem absentia
concupiscit.
Dito et divito idem et locupleto, graece ploutizw.
Decurio decuravi et decumo decumavi unum est, graece dekatw.
Dimittere est derelinquere; demittere deorsum
mittere, velut, «Quis demisit lapidem angularem eius?»
Dominor tui et dominor tibi.
Dogmata graece; latine decreta. Dogmatizo, decerno, sive censeo.
Dum coniunctio aliquando indicativum verbum trahit: Gregorius, «Ne
scientia, dum novit et non diligit, inflet, ut, dum intuetur quod illa
aliquando non habuit, temperet dolorem, quod amisit».
Doleo vicem tui et tuam et doleo tibi: Gregorius papa de Benedicto
patre, «Cum persecutorem suum amaret, magis illi quam sibi doluit».
Dum coniunctio aliquando modum coniunctivum, aliquando trahit
indicativum, ut, «Dum anxiaretur cor meum», et, «Dum dicitur mihi cotidie: ubi
est deus tuus?» et beatus papa Gregorius, «Amici ergo beati Iob, dum
percussionum genera distinguere nesciunt, percussum pro culpa crediderunt».
Item aliquotiens «dum ut» significat, ut poeta: «Tityre, dum redeo, brevis est
via, pasce capellas».
Desperatus per .e. scribendum, dispersus per .i.. Discedo per .i.,
descendo per .e..
Diastole graece, latine interdictum. Est autem nota ad pedem litterae
posita, quae male coniuncta separet, ne puer legens erret, ut: «Liber a,per,vit
reos movit vestigia campos».
Domus ablativum casum dupliciter effert, et in .o. videlicet et in
.u.. Sed a domo genetivus pluralis fit domorum, a domu domuum.
|