Fimbria genere feminino, et fimbrium dicitur neutro.
Fides fidei, de credulitate; fides fidis, de chorda.
Utraque .es. longa.
Flemina sunt, ubi abundant crura sanguine; plemina, cum in manibus
vel in pedibus callosis sulci sunt.
Fastus, de superbia, facit fastuum genetivo plurali; fastus, de
libris, facit fastorum.
Fungi agere est; defungi peragere.
Fremor est murmur hominum; fremitus ferarum.
Flavum dicimus rubeum, sicut «flava Ceres»; furvum nigrum. Fulvum
nigro rubeum, sicut fulvum leonem dicimus; fulvam aquilam et fulvum aurum et
«fulva pugnas de nube tuentem», quae haberet igneum aliquid de caelesti et
sordidum de lugubri. Fulvum certe aurum, cui ad decorem splendoris sui nigelli
aliquid additur.
Forum neutro genere dicimus locum rebus agendis destinatum, vel cum
commercium significamus; foros masculine tabulata navium, ubi remiges sedent,
et semper pluraliter.
Fornax genere feminino dici debet, quia per deminutionem facit
fornacula, non fornaculus.
Falanx militum dicitur; falanga fustis cui quid deligatur.
Fedus, quod est deformis, per .e. solam scribendum; foedus, quod est
pactum, per .oe. diphthongon.
Formosus sine .n., sicut speciosus.
Fructum cum dicis sive scribis, .c. secundae syllabae iungis; factum
et fictum similiter, ceteraque huiusmodi.
Falso et nomen et verbum et adverbium est. Nomen ablativi casus, ab
hoc falso; verbum primae coniugationis, falso falsas; adverbium, ut falso
loqueris.
Flagitia quae in deum peccamus; facinora quae in hominem.
Flagro amore et ardeo amore ex uno graeco venit kaiomai.
Fidens sum animi et animo: fidus amicus erit, fidelem famulum dicito.
Item fidelis fit ut domino servus, fidus natura; ita alter tempore cognoscitur,
alter semper invenitur.
Fimus et fumus pluralem numerum non habent; fames
similiter, faenum, et fel.
Furfures et freni masculina semper pluralia, sed
et frena et frenum invenimus.
Far, frumentum, et cetera frugum nomina semper singularia, quamvis frumenta
et hordea legamus.
Fauces singularem non habent, quamvis et faux
inveniamus.
Fidus fidissimus comparativum non habet, sed pro eo dicendum magis
fidus itemque e contrario minus fidus.
Facilis facillimus, non facilissimus, sic et
difficillimus; et in adverbiis facile facillime, difficile difficilius
difficillime. Nec dicimus faciliter aut difficiliter, tametsi veteres dixerunt.
Fulgeo et fulcio eundem habent perfectum, fulsi.
Frico fricas fricui, frigo frigis frixi.
Facinus et facinora non solum peccata, sed
aliquando etiam bona opera designant. Nomen a faciendo figuratum.
Fratres dicuntur non solum mares ex isdem
parentibus nati, sed etiam masculus et femina sive plures utriusque sexus eodem
patre vel matre eadem generati fratres promiscue vocantur.
|