Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Beda Venerabilis De orthographia IntraText CT - Text |
|
|
G.Gula dicendum non gyla, quia .y. litteram nulla vox nostra adsciscit. Gobius piscis nonnumquam gobio legitur. Gaudium animi, laetitia et exultatio etiam verborum atque membrorum. Gremium dicimus interius accinctae vestis secretum; sinum exterius sinuatae vestis receptaculum. Gluten neutro genere, glutinis, glutini; sed et glutinum Sallustius dicit, glutini, glutino. Git monoptoton et pluralem numerum non habet. Est autem neutri generis et per omnes casus declinatur. Gracilis gracillimus, non gracilissimus. Gaudeo gaudes perfectum habet gavisus sum. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |