Hilarus facit pluralem hilari, hilaris
pluralem hilares.
Hospes et qui recipit et qui recipitur.
Horrendum dicimus et despicabile aliquid et admirandum.
Virgilius: «Oculos horrenda in virgine fixos».
Herbidum locum dicimus in quo herba est, etiamsi aridus esse
consueverit; herbosum qui herbam facile generat, etiamsi ad tempus aridus sit.
Haurio et haustus per aspirationem scribendum.
Harena per adspirationem quia ab haerendo vel ab hauriendo aquam
dicta est.
Hebescit quia naturae usu tepescit; hebetescit qui amittit aciem.
Hi pronomen plurale per unum .i. scribendum; his similiter per unum
.i..
Holocaustoma numero singulari, holocaustomata plurali.
Hamo, hamas, et nomen hamus cum adspiratione
scribenda; sic et inhamo et perfectum inhamavi.
Herbescit ager cum herbam generat, sicut adolescit
et pubescit cum spicae proximant.
Humilis et contrarius superbo dicitur, quod est virtutis
animi, et contrarius sublimi, quod est condicionis. Sed et locus humilior, qui
inferius iacet, solet appellari. Humiliatus etiam in pressuris afflictus
appellatur.
|