I.
Intempesta nox est media nox, quando quiescendum est, hinc utique dicta,
quia inoportuna est actioni vigilantium; tempestivum enim veteres dixerunt
oportunum et intempestivum inoportunum ducto a tempore vocabulo, non a
perturbatione aeris, quae consuete tempestas vocatur, quamquam isto verbo
licenter utantur historici, ut dicant «ea tempestate» quod volunt eo tempore
intellegi. Inmaturitas nocturnum tempus est, quod non est maturum, id est
oportunum ut agatur aliquid vigilando; quod etiam vulgo dici solet hora
inportuna, graece awria. «praeveni inmaturitate» en awria. Nihil vero interest
ad sententiam, utrum inmaturitate an in inmaturitate dicatur, quomodo nihil
distat, utrum quis dicat egisse se aliquid galli cantu an in galli cantu.
Iuventus sicut et senectus
plurali numero non flectitur. Iuvenis et iuvenior non recipiunt superlativum,
sicut nec senex et senior; solent autem iunior et senior ad se invicem dici
minor et maior, etsi neuter ipsorum senili accessit aut propinquavit aetati. Ambrosius:
«Iunior est herbis sol, iunior faeno».
Interior et intimus non habent positivum
gradum; inferior et infimus similiter.
Ipsum neutro genere dicendum non
ipsud, ut illud et istud, quoniam veteres nominativum masculinum non ipse
dicebant sed ipsus.
Inpingo facit perfectum inpinxi
et inpegi.
Inmunes periculi et inmunes a
periculo.
Indigus et prodigus per unum .u.
scribenda; indiga et prodiga sine .u.. Augustinus: «Avaritia pecuniam
congregat, luxuria spargit, ista indiga, illa prodiga».
Incredibile quod credi non potest; incredulus qui credere non vult.
In praepositio significat modo id quod est valde et vim verbi cui
praeponitur auget, ut increpuit, insonuit, infregit; modo idem quod non, ut
invalidus, infirmus; modo ponitur pro eo quod est inter, ut «Benedicta tu in
mulieribus»; modo pro adversus ut, «Duo in tres et tres in duos dividentur»;
modo pro spatio temporali, cum significat usque, ut dicimus, «A mane in
noctem», at volumus intellegi «usque in noctem».
Interest et refert producta re
unum idemque significat, quod graece dicitur diaferei. Dicimusque ita interest
mea et refert mea, interest eius et refert illius, interest et refert nostra
interest et refert illorum.
Impleor vini et vino.
Invado te et in te; intueor te et
in te; incurro te et in te.
Incurri et incucurri.
Invideo divitem, invideo ei pulchritudinem.
Iratus ex offensa est, iracundus
natura; itaque ira repentino motu nascitur, iracundia perpes vitium est.
Ignis ablativum casum et in .e.
et in .i. mittit.
Iuga montium pluraliter semper,
iugum enim iumentorum; sed Virgilius, «Hoc superate iugum».
Intestina et incunabula pluralia
tantum. Ius, id est aequitas, non habet pluralem nisi iura tantum. Iocum
singulariter neutrale, pluraliter hi ioci et haec ioca.
Instar illius rei dicere debemus, non ad instar.
Inluvies sordium est, ingluvies ventris: illud a non lavando, hoc ab
ingluendo dictum.
Iuventus multi iuvenes dicuntur; iuventas unius hominis, aetas; Iuventa ipsa
dea ut Graeci dicunt aut poetae Iunonis filia, uxor Herculis, a qua Iunium
mensem appellatum in libris Fastorum legimus.
Insita arbor est cui incisae alienum germen includitur; adsita cui incolumi
aliud quod sustineat adiungitur.
Invideo tibi divitiis, non divitias.
Inermus facit pluralem inermi,
inermis pluralem inermes.
Illius similis ad mores refertur,
illi similis ad vultum.
Invidus qui invidet; invidiosus
qui invidiam sustinet.
Idem correpte neutrum; idem
producte masculinum in utroque numero.
Interpretor, et quae derivantur sive declinantur ab eo, per simplicem .e.
scribenda.
Inberbi dicuntur, non inberbes. sic etenim Varro, «inberbi iuvenes», sed et
Cicero «inberbum» dixit, non inberbem; Titus Livius autem «inberbis»
singulariter.
Imputribile per .m. scribendum, non per .n.; impono similiter et huiusmodi
similia; immitto, non inmitto; irrigo, non inrigo; impleo, non inpleo; immundus,
non inmundus.
Inquilini non habentes propriam domum, sed habitantes in alieno. Incolae
sive advenae utique adventicii perhibentur, quae cuncta ex uno graeco, quod est
paroikoV in sacris litteris interpretata habemus. Ex his derivantur nomina incolatus et
inquilinatus. Trahit autem inquilinus, sicut et peregrinus, nonnumquam nomen
dativi casus, ut Augustinus de reprobis, «Sunt autem et ipsi peregrini et
inquilini non huic terrae, sed populo Dei».
Imponere est rem aliquam, sive corporalem seu incorporalem, alteri rei
superponere; sed et imponere pro fraudem facere aliquando dicitur, unde
impostura vocatur, cum argentum vel aurum viliori metallo adulteratur, et qui
hoc facit impostor vocatur. Unde
etiam vulgo qui aliquid fraudis facit aut simulationis impostor solet
appellari. Gregorius papa: «Coepit illum simulatorem et verbo rustico
impostorem clamare». Unde habes in sacra scriptura: «Quare imposuisti mihi?
Nonne pro Rachel servivi tibi?» Et in Regum: «Quare imposuisti mihi? Tu es enim Saul», hoc est «Quare me
simulatione decipere et fraudem facere voluisti?» Et Augustinus: «Et ideo sibi
miser imponit; sibi enim fraudem facit qui perdit meliora amando peiora».
|