Margarita femino genere et margaritum neutro dicendum. In Proverbiis, «Inauris aurea et margaritum
fulgens».
Malogranatum et malum granatum consuete dicimus, et utroque
modo declinantur: hoc malogranatum, huius malogranati, et haec malogranata,
horum malogranatorum, his malogranatis, et cetera; et rursum hoc malum
granatum, huius mali granati, et haec mala granata, horum malorum granatorum,
et cetera.
Miseret me senis, et misereor senis, et miseror
senem. Misertus pauperis per genetivum, miseratus pauperem per
accusativum. Misereor autem compatior significat. Denique graece dicitur sumpaskw.
Mereo honorem et mereor, et miles meret stipendium.
Memini et memor sum honoris et honorem.
Maritima sunt loca mari vicina, marina navis vel belua.
Metu tui et tuo.
Materies artificiorum est, materia consiliorum. Alii contra referunt
materiem esse animi, materiam arboris; materiem qualitatem ingenii, materiam
fabris aptam.
Mas in positione; masculus in diminutione, non mascellus, ut quidam.
Muscus, herba quae in parietibus vel in corticibus arborum haeret,
singulariter tantum effertur; memoria, malitia, murmur, similiter.
Minae, manubiae, moenia, mapalia, quae sunt casae afrorum, pluralia
semper.
Mare pluralem numerum non habet nisi tantum maria.
Mel et mulsum et muria (id est, garos), et cetera liquida pretiosa
tantum singularia, quamvis mella et vina legamus.
Mature, maturius, maturissime dicendum; invenimus tamen apud auctores
etiam maturrime dictum.
Munio munis perfectum facit munii et munivi.
Memini, meministi, meminit, meminimus, meministis, meminerunt; et
praesenti tempore et praeterito perfecto uno eodemque modo declinatur. Ideo corruptum sive defectivum vocatur.
Mulceo et mulgeo in unum perfectum
veniunt, mulsi.
«Maiestas» cum
scribis aut dicis, .s. secundae syllabae complicari debet. Sic in
similibus.
Miramur opera, admiramur virtutes.
Minores esse res aliquas aut homines dicimus;
minoris emptum aut aestimatum quippiam recte scribimus.
«Memini me facere» dicere debemus, non «Memini me fecisse»; nam
memini sermo est totus praeteriti temporis, qui ante actam rem in praesens
revocat, et si dixeris, «Memini me fecisse», duo praeterita simul iungis.
Virgilius uno tantum loco: «Namque sub Oebaliae memini me turribus altis /
Corycium vidisse senem». Quod poetae pro necessitate metri usurpare licuit.
Meracam potionem dicimus quae merum aliunde recepit; merosum autem
vinum appellamus.
Muliebre dicitur a mulieribus aliquid factum; mulierarium per
mulieres ordinatum et per viros gestum.
Merula non merulus dicendum.
Matthaeus et matthias per duo .t. scribenda, quia Graeci per .t. et .q. scribunt.
Maestum animo, tristem aspectu dicimus.
Malus (navis) masculinum; «malus» (arbor frugifera)
femininum est.
Mendum neutraliter. Varro in Admirandis dixit,
«Magnum mendum»; sed Ovidius feminine, «Nocte latent mendae». Item: «Eximet
ipse dies omnis e corpore mendas». Ergo mendum in mendacii significatione
dicitur, menda in culpa operis vel corporis.
Munificus est tamquam beneficus et maleficus; «munifex» autem tamquam
opifex et artifex. itaque munificus munera largitur; munifex autem munere
fungitur. morticina non dicuntur nisi mortuorum;
Mortalia vero etiam viventium corporum nomen est.
|