Nimis dicitur quicquid plus fuerit quam oportet; nam
parum est quod minus est quam oportet, nimium plus quam oportet. Et horum in medio
modus est, quod dicitur «satis est». Cum itaque utile sit in vita et moribus ut
amplius quam oportet nihil omnino faciamus, profecto veram esse sententiam, «Ne
quid nimis», fateri potius quam negare debemus. sed aliquando latina lingua hoc
verbo sic abutitur ut «nimis» pro eo quod est valde, et positum inveniamus in
litteris sacris, et ponamus in sermonibus nostris; nam et in Psalmo, «Tu
praecepisti mandata tua custodire nimis», non nisi «valde» intellegimus, si
recte intellegimus, et «Nimis te diligo», si alicui carissimo dicimus non
utique plus quam oportet, sed valde nos diligere intellegi volumus. denique
illa graeca sententia, «Ne quid nimis», non habet hoc verbum quod hic legitur.
Ibi enim est agan, quod est «nimis», hic autem est sfodra quod est «valde». Sed aliquando, ut dixi,
[«nimis»] pro eo quod est valde et dictum invenimus et dicimus. Unde
etiam nonnulli latini non habent, «Tu praecepisti mandata tua custodire nimis».
Noceo, obsum, incommodo, malefacio, officio, in una significatione
ponuntur, quod graece dicitur blaptw,
et cuncta dativum casum trahunt.
Nullus est tam in re quam in persona; nemo in persona dicitur ut ne
homo.
Natales (id est, nobilitates), nuptiae, Nonae,
nares, nundinae, nugae, neniae, pluralia tantum. Et nar invenimus. Nenias autem
dicunt epitaphia, id est carmina quae in memoriam mortuorum in tumbis
scribuntur.
Nequam et nugas omnis generis et numeri sunt et
per omnes casus currunt semper aequaliter dicta, quamvis Augustinus dicat
nugae, nugarum, nugis. Ferunt autem quae nugas hebraeus sermo sit et idem apud
eos quod apud nos significet, id est, levis et pravae mentis homines.
Novi, nosti, novit, novimus, nostis, noverunt: sic declinatur et
praesenti et praeterito perfecto. Cui similia sunt odi et memini.
Noceor, noceris, recte dicitur, quamvis aliqui grammatici asseverent
non debere dici noceor, sed nocetur mihi. Neque enim Hieronymus grammaticorum
regulam ignorabat, qui in propheta Abacuc ita transferre non timuit, «Et non
salvabis, dum noceor».
Necto nexi praeterito.
Noctu temporis est adverbium; nocte nomen est.
Nubunt feminae: vir enim ducit, mulier nubit,
quia pallio obnubit caput genasque.
Nongentos, non nungentos, ab novem.
Nequam non malum significat sed inutilem.
Nubo, nupsi, nuptiae: cum vocalis sequitur, .b. debet esse; cum
consonans .p..
Nascitur quod utero decidit; enascitur quod de terra aut de aqua
exsurgit.
Nihil adverbium est, nihili nomen. Homo enim nullius momenti nihili
dicitur.
Navis unius ratis nomen est; navigium omnis classica profectio;
nauclerus omnis consortii navalis exercitus; navigator ipse primarius
profectionis; nauta vero omnis qui laborem facit navigandi. Navis ablativum per
.e. et per .i. effert.
|