Petra et graecum et latinum nomen est, unum idemque in
utraque lingua significans. Unde et Petri apostoli nomen in utraque
lingua eandem invictae fidei significantiam a petra derivatam continet.
Platea similiter in utraque lingua unum idemque significat; sed ut
etymologiae ratio probat, a graeca origine nomen tractum atque a latitudine
derivatum, quoniam graece platu
dicitur latum.
«Pro» praepositio
significat et «ante», ut [Virgilius]: «Soli pro portis Messapus et acer Atinas
/ Sustentant aciem». Ponitur et «pro» praepositione «in», ut dicimus «pro
rostris», «pro tribunali», et pro eo quod est anti apud Graecos, ut «Pro dulci
Ascanio veniat», et pro eo quod est uper, ut
[Virgilius] «Unum illud tibi, nate dea, proque omnibus unum / Praedicam».
Pudet me amoris; paenitet me muneris; piget me
profectionis; patiens sum laboris; pertaesum est me iniuriae; plenus sum
bonorum et bonis.
Praeeo illi; palpo et palpor equo; praecurro praetori.
Procuro pupillo et curo pupillum.
Potior fructus et fructu dicitur; apud antiquos
potior hanc rem.
Praeda victos spoliat; rapina subito venit.
Pax singulariter solum effertur. Sallustius paces rettulit:
«...iudicia, bella atque paces».
Prosapia, id est ingenuitas, quae graece vocatur eugeneia, singulari tantum
numero gaudet. Pelagus similiter.
Pugillares, proceres, primores, posteri pluralia tantum, sed nostri
auctores pugillarem singulariter dixerunt. Sic et in genere feminino plagae (id
est, retes) et primitiae, et in neutro praecordia, palaria (cum milites ad
palos exercentur), procastria (quae ante castra sunt).
Porrum singulariter neutrale; pluraliter hi porri.
Proverbium latine, graece paroimia generis feminini - inde nomen apud interpretes
septuaginta libri Salomonis.
Pius et piissimus comparativum gradum non recipiunt.
Potior et potissimus positivum non habent.
Proprius non habet comparativum aut superlativum,
sed pro his magis et maxime, magis proprius, maxime proprius. Sic et e
contrario minus et minime.
Paveo et pasco in eundem concurrunt perfectum pavi.
Pendeo, pendes, pependi. Sin autem habuerit praepositionem non sic
declinatur, sed suspendo, suspendis, suspendi.
Passim ubique significat; ex uno enim graeco declinantur, quod est pantacou.
Perinde aequaliter similiter ex uno graeco omoiwV.
Pello, pelli, et pepuli; depello, depuli.
Peto, petivi, et petii.
Prospiciens periculi. Vice nominis ponitur
participium et prospiciens periculum.
Perendie dicitur, sicut hodie vel cras; perendinus
dies, sicut hodiernus, hesternus, crastinus.
Potamus eum cui potum porrigimus, et potamus
vinum quod bibimus.
Probo verbum duplicem significationem habet, probamus
enim quae eligimus, id est approbamus, probamus quae qualia sint temptamus, ut
«Proba me, Deus, et scito cor meum».
Pecto caput, non pectino; pexum, non pectinatum; «pexi
memet» et «pectam cras».
Praesagio, praesagis, praesagiunt.
Pauperies damnum est; paupertas ipsa condicio.
Patrium dicis a patria, paternum a patre.
Pinnas murorum; pennas avium dicimus.
Pecus omne animal excepto homine vocitatum est.
Polenta, non pulenta, dicendum est, eo quod ad usus hominum poliatur.
Praemium cum diphthongo. Pretium, premo, precor per simplicem .e.;
prehendo quoque et interpretor.
Precari est rogare; deprecari excusare vel purgare. Virgilius: «Equidem merui, nec deprecor inquit».
Pluris dicimus quod marioe summa taxatur; plures
vero de multitudine. Plures comparativi gradus est, cuius positivus multi.
Poculum vas est, potio quod hauritur.
Pignera rerum, pignora filiorum et affectionum.
Procul et longe dicitur et prope: «...clipeo excussa sagitta
proculque Antorem egregium».
Pertinacia malae rei perseverantia dicitur; constantia bonae.
Percussum corpore dicimus, perculsum animo.
Periculum ad discrimen pertinet, periclum ad experimentum.
Postulatur aliquid honeste, poscitur improbe. Cicero in Frumentaria:
«...Incipiunt postulare, poscere, minari».
Pubes cum in iuventutis significatione et lanuginis et
eius partis in qua pubertas est ponitur, huius pubis facit; at cum aetatem
significat, huius puberis. Nec tamen adiecta praepositione dicimus inpuberis,
sed inpubis: «...comitemque inpubis Iuli», Virgilius dixit. Sed Cicero ait,
«Filiumque eius inpuberem».
Pulmentum et pulmentarium dicitur; nam Cato, Originum III,
«laserpiceum» pro «pulmentario» habet; idem «multo pulmento usi».
Podagrosus a podagra dicitur, sed et podagricus a
pedum aegrotatione.
Pugillares et masculino genere et semper pluraliter
dicas, quia pugillus est qui plures tabulas continet. Item Laberius in
Piscatore singulariter hoc pugillar dixit.
Pavus pavi, et pavo pavonis.
Paniculaeprwtotupon pannus est. Lucilius: «Subteminis pannus».
Paropsides feminino genere dicuntur, a pulmentario videlicet, quod oyon vocant.
Palumbes Virgilius feminino genere dixit: «Aeriae quo concessere
palumbes»; sed Lucilius masculine: «Macrosque palumbos». Varro autem, in
Scauro, «palumbi» dicit, quod consuetudo quoque usurpavit.
Pometa dicimus ubi poma nascuntur, ut oliveta; pomaria autem ubi servantur.
Pene, quod est coniunctio, per .e.; poena, quod est supplicium, per
.oe.. Similiter et Poenus, id est
Afer.
Praegnantem cum scripto dividis, .g. secundae
syllabae nectis; pignus et pugna similiter, et cetera huiusmodi.
Propter, in divisione scribendi, .p. secundae
syllabae iungis; prospere, .s. secundae.
Partio, populo, praedo: activo genere nonnumquam
proferuntur. Item haec ipsa communis generis verba saepius inveniuntur:
partior, populor, praedor.
Pono simpliciter aliquid statuens. Dispono aliquid
operis impensioris vel consilii facturus; est etiam disponere foederis ineundi.
Propono nonnumquam ad interrogandum pertinet et quaestionem. Adpono
adiectionis est; impono insuendi. Superpono aliquem consum vel laborem
unicuique indicens. Praepono aliquid praeferens; sic et antepono. Postpono
aliquid inferius iudicans. Compono ornandi aut eloquii aut artificii est;
sepono separandi. Suppono aliquid subtus inducens. Depono labefactandi est vel
vita excedendi.
Peregrinus nomen saepe socium habet et coniunctum sibi nomen aliud
dativi casus, ut «Sancti dicuntur peregrini huic saeculo».
Praestolari, non praestulari, quia venit a verbo praesto sum.
Puppis accusativum casum in .em. et in .im. mittit, ablativum in .e.
et in .i..
Psallo perfectum facit psallui.
Potior, potitus sum et perfruor, perfructus sum ex uno graeco venit,
quod est apolauw.
Praecello aliis.
Pascuas genere feminino et pascua neutro pluraliter dicimus.
Primitiae numero tantum plurali dicuntur, sed aliquotiens singularis
intellegentiae, ut in Psalmo, «primitias omnis laboris»; in graeco enim
singulariter aparchn
habes. Sic et in Apostolo, «primitiae Christus».
|