Quod et quia et cur et quare verbis subiuncta aliquando indicativum
verbum trahunt, aliquando coniunctivum. Gregorius: «Noverat quia sine culpa
esse vix possunt». Et rursum: «Noverat quia diluendi sunt sacrificiis». Et
rursum: «Recessit a malo, non quod faciendo contigit, sed quod inveniendo
reprobavit». Item: «Dictum est quod hoc numero requies designatur». Item:
«Nonnulli sese intrinsecus, quod per eos purgationis gratia derivatur,
extollunt».
Quoties, toties, septies - sine .n..
Quicquid in priore syllaba per .c. scribendum; quanquam in priore per
.n..
Querela per unum .l..
Quatenus adverbium loci vel temporis (id est, quousque) per .e.;
quatinus coniunctio causalis (id est, ut) per .i. scribendum.
Quaeritur de inquirendo, queritur de plorando; quaestus lucri,
questus lacrimarum.
Querimonia quoque per simplicem .e. scribenda.
Quicquam per .c., non quidquam scribendum per .d..
Quorundam, sicut eorundem, per .n. scribendum, non per .m..
Queror de te, queror tibi de illo; item conqueror.
«Quo vadis?» ad quem locum significat; «qua vadis?» qua via dicitur.
Quo aliquando pro ubi ponitur. Augustinus: «Invenis domum famosam, quo boni habitant», id est ubi
habitant.
Quot ad numerum pertinet, sicut et tot; quanti et
tanti ad mensuram. Sed nostri auctores aliquoties quantos pro numero ponunt: Gregorius,
«Sed cum rete magnis piscibus plenum dicitur, additur et quantis, scilicet
centum quinquaginta tribus».
Quantus quam magnus dicitur, quotus cuius
aetatis; unde et quota luna dicitur. Augustinus: «Quotus quisque apparere et
existere potest, qui non convincatur esse peccator?» id est in qua aetate, quo
dierum vel annorum numero.
|