«Super» praepositio modo ponitur pro «de», ut «Multa super Priamo
rogitans, super Hectore multa». Modo et pro praepositione «pro», ut «Nihil
super imperio moveor...». Et pro «insuper» et «amplius», ut [Virgilius] «Cui
neque apud Danaos usquam locus et super ipsi / D[ardaniae]. i[nfensi].
p[oemas]. c[um]. s[anguine]. p[oscunt].?» Et pro «desuper», ut [Virgilius]
«Haec super e vallo conspectant Troes». Et pro «superest», ut [Virgilius] «Ille
autem, neque enim fuga iam super ulla pericli». Interdum et ultra significat, ut [Virgilius] «Super et Garamantas et Indos
/ Proferet imperium».
«Sub» praepositio
significat modo «supra», ut [Virgilius] «Corpora saltu / Subiciunt in equos»
(id est, «supra iaciunt»); modo praepositionem «in», ut [Virgilius] «Namque sub
ingenti lustrat dum singula templo» (id est, «in templo»). Significat et
«prope», ut [Virgilius] «...classemque sub ipsa / Antandro». Ponitur nonnumquam
et pro «clam», ut «subripuit» (id est, «clam rapuit»).
Similis sum tui moribus, similis tibi facie.
Studio tui feci, id est dum studeo tibi; studio tuo feci, id est te
studente.
Sartrix vel sertrix est quae sarcit; sarcinatrix
quae sarcinas servat.
«Subigo hostem» perfectae formae est; subigito frequentitivae.
Salubre ad locum refertur et ad cibum; salutare consilium est. Ita
salubre non necet, salutare prodest.
Supellex, sanies, socordia, sitis, et in neutro sulphur, scrupulum,
sinapi, siler, singularia tantum sunt; sed Virgilius, «sulphura viva», et
Terentius, «masculine scrupulum», rettulit.
Sentes (id est, spinae) et sarcinae (cum vasa
significant) et sarcinae (id est, auxilia) et scopae et scalae et salinae et in
neutro sponsalia semper pluralia; sed nostri «scalam» dixerunt.
«Sponte mea venio» non
habet plurales casus.
Si amem, ames, amet declinatio est verbi
coniunctivi, sicut cum dicimus «cum amen», ames, amet.
Scylla habet nomen a spoliando sive vexando
nautas; spolio enim et vexo latine, graece dicitur scyllo.
Sanno, sannis, sannui. hoc sannium, querela.
Sors, sortis et sors, sordis dicitur. Ambrosius:
«Mundat vasa, ne sors aliqua vini gratiam decoloret», tametsi negant quidam
sordem nominativum singularem habere.
Si vel etsi nonnumquam indicativum verbum trahunt. Gregorius: «Frusta
miraculum foris ostenditur, si deest quod intus operetur». Item: «Quae etsi ad
perfectionem non permanent, fidem tamen tenent».
Sensus nomen est quartae declinationis; et
sensus participium est praeteriti temporis a verbo passivo, quod est sentior.
Cuius etiam perfectum est sensus sum, es, est - non sentitus.
Secturus, non secaturus, a verbo quod est seco.
Scamna sunt quae lectis altioribus apponuntur;
scabelli qui lectis parulis vel sellis ob ascensum apponuntur. Scabellum autem
et subpedaneum dicitur, quod sub pedibus sit.
Sterceratos agros, non stercoratos dicas, quibus stercus ad
fecundandum infertur.
Sollemne cum dicis sive scribis, .m. sequenti syllabae conectis.
Somnium similiter.
Saevus, saevio, saevi, saevisti, per .ae. diphthongon; sero, sevi,
sevisti, per .e. simplicem.
Sagena per .e. cum retia significat; sagina per .i. pastum et
pinguedinem.
Sol utroque numero declinatur. Sed singulariter sol
ipsum luminare significat; at soles ipsos dies nominamus in quibus sol totum
inluminat polum. Nonnulli tamen veterum ipsa carmina «soles» nominavere, sicut
Horatius in principio cuiusdam voluminis ita exorsus est: «Soles meos omni
ecclesiae vestrae commendo». Et Maro: «/...Saepe ego longos / Cantando
puerum memini me condere soles».
«Secundum» praepositio est
imitationis, post temporis sive ordinis.
Segnities vitii est, segnitia frigoris.
Subscribo epistolis; supplico similiter, ut supplico divinae pietati.
Simplex ablativum et in .i. et in .e.
mittit, genetivum pluralem in .um. et in .ium.; ut ab hoc simplice et simplici,
horum simplicum et simplicium. suavis ablativum casum in .e. at in .i. mittit.
Stachys graece, latine spica.
Sandalin graece, neutro genere; caliga latine.
Sertum et corona ex uno graeco transferuntur, id est stefanoV.
Solium proprie sedes regalis est, unde graece basilicos, «thronos»,
vocatur.
Senex et senior superlativum gradum non habent.
Sobrius nec comparativum recipit nec superlativum, sed pro his dicimus
«magis sobrius» et «maxime sobrius».
Senecta et senium duo nomina senectutis sunt et discernuntur a
Graecis, apud quos aliud nomen habet gravitas post inventutem, aliud post ipsam
gravitatem veniens ultima aetas. Nam presbyter dicitur gravis, et geron senex.
Quia vero in latina lingua duorum istorum nominum distinctio deficit, de
senectute ambo sunt posita, senecta et senium. Haec Augustinus. At Gregorius,
«Undecima vero», inquit, «est aetas quae decrepita vel veterana dicitur, unde
Graeci valde seniores non gerontas, sed presbyteros appellant, ut plusquam
senes esse insinuent quos provectiores vocant».
Suspiro verbum trahit nomen dativi casus et accusativi, ut
«Suspiramus patriae caelesti», et «Suspiramus regnum Dei», et praepositione
addita, «Suspiramus ad vitam immortalem».
Subducimus et quae retro subtrahimus et quae in
promptu offerimus.
Supremus, summus, et ultimus et superiorem et
inferiorem significat.
Super est quod eminet; supra quod substratum aliquid
habet; subter est quod re aliqua superiore premitur; subtus quod demissum
altius non tangitur.
Servitium multitudo est servorum, servitus condicio serviendi. Sed
veteres indifferenter servitium et pro servitute posuerunt.
Sinapi, sicut et gummi, graecum est; et Plautus dixit, «Teritur sinapi»,
cuius genetivus cum .s. profertur. Ceteri casus similes sunt nominativo.
Sibilus dici oportet. Virgilius: «Nam neque me tantum venientis
sibilus austri». Sed et neutro genere quidam dixerunt, ut Cornelius Severus,
«Et sua concordant sibila saeva dracones», et Macer, Theriacon, «Longo
resonantia sibila collo».
Sal et masculino genere et neutro dicitur.
Saturitas in cibo tantum dicitur, in ceteris vero satietas; sed
Virgilius: «Odiis exsaturata quievit».
Simiam auctores dixerunt etiam in masculino genere.
«Strigem hanc» in significatione avis dicas; striga autem castrense
vocabulum est, intervallum turmarum significans in quo equi stringuntur. Unde
etiam strigosi dicuntur corpore macilento.
Stirps in significatione subolis feminino genere dicitur; sed cum
materiam significat, masculino modo: «stirpem recisum». Dixerunt tamen etiam in
significatione subolis masculino genere, ut Pacuvius: «Qui stirpem occidit
meum».
Sero rumores (id est, divulgo) [serui]; sero fruges, sevi; sero (id
est, claudo), unde sera dicta, seravi. Terentius: «Tutavi atque obseravi
ostium».
Suffragor, non suffrago; et suffragatus sum, non
suffragavi.
Sorbeo, sorbui, non sorpsi.
Somnio, non somnior; et somniavi, non somniatus
sum.
Sanguis est dum manet; effusus vero «cruor».
Sumimus ipsi, accipimus ab alio. Sic cui damus, dicendum «Accipe»;
cum permittimus ipsi tollere, dicendum «Sume».
Scorpio bellica res est, at «scorpius» animal.
Scribo, scripsi, scriptum: cum vocalis sequitur,
.b. debet esse; cum consonans, .p..
Sacer et venerandus et execrandus. Virgilius: «Auri
sacra fames».
Suffragia populi et quae honorant dicuntur et quae
damnant.
|