Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Beda Venerabilis De orthographia IntraText CT - Text |
|
|
B.Belzebub, non «Belzebul» aut «Belzebud». «Belial», non «Beliar». Bursa graece, latine «corium». Bellus bellissimus comparativum non habet, sed pro eo dicendum «magis bellus» et e contrario «minus bellus», id est minus pulcher. Bucina est qua signum dat bucinator; «bucinus» ipse canor ex hac editus. «Bucina» pastoralis est et cornu recurvo fit, unde et keratinia graece vocatur. «Tuba» autem de aere vel argento efficitur et sollemnitatibus concrepat. Baptismus baptismi genere masculino, et «baptisma baptismatis» neutro, et «baptismum baptismi» aeque neutro. Barbam hominis, «barbas» pecudum dicimus. Buxus arbor erit, «buxum» materia ipsa. Balneum veteres dixerunt sive «balineum», nihil enim differt; sed in privatis. Publicis autem feminini generis, et quidem numero semper plurali - frequenter «balneas». Baluae, id est thyrae, per .b. incipiant. Baratrum singulariter tantum effertur. sic autem vocabant gentiles locum apud inferos. Blanditiae et «bigae», sicut et «trigae» et «quadrigae», pluraliter tantum. Sed in nostrorum litteris scriptorum et bigam et quadrigam. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |