Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Beda Venerabilis De orthographia IntraText CT - Text |
|
|
D.Dilibuit unguento, non delibuit. Disertus orator est; desertus derelictus. Delator qui defert ad accusandum; dilator qui differt ad proferendum. Deluit purgat; diluit temperat. Deduco de amico producendo; diduco autem est distraho. Dimidiatum calicem bibi, non dimidium dicere debemus; non enim ipsum vas bibis sed quod intra vas est. Donamus et illud quod damus et illum cui damus. Delictum peccatum aliquod dicimus; delectum militiae aut alicuius examinis electionem appellabimus. Nam et diligi affectionis est, deligi iudicii. Daemon per diphthongon notandus; deus per .e. solam. Damnatus et addictus et absolutus: Virgilius, «Quem damnet labor» - id est, virtus sua absolvat aut victorem faciat. Dolium per .i. scribendum, non doleum per .e.. Dilectio et diligo per .i. et quae declinantur sive derivantur ex his; delectatio et delector et quae declinantur ex eis per .e. scribenda. Domuncula conclavium, domus domicilium, nidum avis. «Descendo montes» dicere potes, id est, per montes vel in montes; «descendo scalas» aut «piscinam», id est per scalas et per piscinam. degredior monte dicimus recte et significamus «de monte». Discrucior et crucior animi et animo et animum. Decus honoris, decor formae est. Deliciae et divitiae non habent numerum singularem. Denarius latine masculini generis est; denarion graece neutri. Dialogos graece; disputatio latine. Drama graece neutri generis; latine fabula. Defunctus cum scripto dividitur, .c. sequenti syllabae iugenda. Didymus, id est geminus, prima syllaba per .i., secunda per .y. scribitur. Deliramentum, non deleramentum, quia a verbo liro, id est sulco, originem trahit; et sicut boves, cum a recto sulcandi actu declinant, delirare dicuntur, sic et homines qui de bonis ad mala corda divertunt. Diluculum, non deluculum, quia modicam diei lucem ostendit. Desiderium est rerum absentium et nondum adeptarum, concupiscentia utrorumque; concupiscuntur enim quae habentur et quae non habentur. Nam concupiscendo fruitur homo rebus quas habet; desiderando autem absentia concupiscit. Dito et divito idem et locupleto, graece ploutizw. Decurio decuravi et decumo decumavi unum est, graece dekatw. Dimittere est derelinquere; demittere deorsum mittere, velut, «Quis demisit lapidem angularem eius?» Dominor tui et dominor tibi. Dogmata graece; latine decreta. Dogmatizo, decerno, sive censeo. Dum coniunctio aliquando indicativum verbum trahit: Gregorius, «Ne scientia, dum novit et non diligit, inflet, ut, dum intuetur quod illa aliquando non habuit, temperet dolorem, quod amisit». Doleo vicem tui et tuam et doleo tibi: Gregorius papa de Benedicto patre, «Cum persecutorem suum amaret, magis illi quam sibi doluit». Dum coniunctio aliquando modum coniunctivum, aliquando trahit indicativum, ut, «Dum anxiaretur cor meum», et, «Dum dicitur mihi cotidie: ubi est deus tuus?» et beatus papa Gregorius, «Amici ergo beati Iob, dum percussionum genera distinguere nesciunt, percussum pro culpa crediderunt». Item aliquotiens «dum ut» significat, ut poeta: «Tityre, dum redeo, brevis est via, pasce capellas». Desperatus per .e. scribendum, dispersus per .i.. Discedo per .i., descendo per .e.. Diastole graece, latine interdictum. Est autem nota ad pedem litterae posita, quae male coniuncta separet, ne puer legens erret, ut: «Liber a,per,vit reos movit vestigia campos». Domus ablativum casum dupliciter effert, et in .o. videlicet et in .u.. Sed a domo genetivus pluralis fit domorum, a domu domuum. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |